bible.software › Mark › Mark 7 › Mark 7:26
Mark 7:26
Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The woman was a Greek, a Syrophenician by nation; and she besought him that he would cast forth the devil out of her daughter.
In Context
25Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. + 7.25 Mulier enim. Marcus dicit Dominum fuisse in domo, cum venit ad eum mulier. Matthæus dicit quod clamat post nos Matth. 15.. Per quod innuit quod post ambulantem preces emiserit. Venit ergo ad eum mulier in domum, sed quia Matthæus ait: Non respondit ei verbum, dedit intelligere quod ambo tacuerunt, et cum silentio ingressi sunt. Et ita cætera contexuntur, quæ in nullo dissentiunt. HIER. Mulier est mater nostra Romana Ecclesiæ. Nata, dæmoniaca occidentalis barbaries, cujus fides fecit de cane ovem. Micas intellectus quærit, non panem infractum litteræ cupit. BEDA. Mulier gentilis, sed cum fide ad Dominum veniens Ecclesiam significat de gentibus collectam, quæ pro filia, etc., usque ad qui priscas suæ perfidiæ mansiones relinquunt, atque in domum Dei, id est Ecclesiam, pia se devotione transferunt.
27Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. + 7.27 Sine prius saturari filios. Quasi dicat: Futurum est ut et vos gentes salutem consequamini: sed prius oportet Judæos, qui antiqua electione filii Dei nominantur, pane cœlesti refici, et sic tandem gentibus vitæ pabula ministrari. Filiorum. BEDA. Mira conversio: nam Isræl quondam filius, nos canes. Pro diversitate fidei ordo nominum mutatur. De illis dicitur: Circumdederunt me canes multi Psal. 21.. De nobis: Alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili Joan. 10..
Read all of Mark 7
Cross References
Isaiah 49:12Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi.
Galatians 3:28Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
This Verse In Other Editions
Study Mark 7:26