Mark 7:28
At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. + 7.28 De micis. Non integros cibos digna sum recipere, reliquiis catellorum contenta sum, ut sic veniam ad panem integrum. BEDA. De micis, etc. Mensa, scriptura, unde: Parasti in conspectu meo mensam, etc. Psal. 22.. Micæ puerorum, etc., usque ad ut ad speranda superna quæ a Domino promissa sunt præmia in cœlo, merito se humilitatis erigant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 49:6Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
Luke 7:6Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres: + 7.6 Jesus autem ibat. Solo verbo potenter curaturus, ad humilitatis commendationem visitare dignatur languentem; et qui ad sanandum reguli filium ire noluit, ne divitias honorasse videretur, ad servum vadit, ne servilem conditionem sprevisse putaretur. Elucet fides in operibus dum sanat, sed plus operatur humilitas in affectibus dum vadit. Non sum dignus. Propter vitæ gentilis conscientiam, gravari se magis dignatione putavit Domini quam juvari, nec posse habere hospitem Christum, cujus etsi fide præditus, nondum tamen sacramentis imbutus. Sed quia quod infirmitas humana non præsumit, divina gratia dare novit in figuram gentilis populi, et suam fidem nondum catechizatus a Domino laudari et famulum sanari promeruit.
Acts 11:17Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum?
Romans 10:12Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. + 10.12 Qui invocant. Orans invocat; sed hoc certe non potest, nisi prius credat. Qui ergo invocant, non modo credunt, sed etiam orant, ut postquam crediderit alicujus animus, non desinat id postulare, quod promisit Deus toto corde vigilantibus, quia credere dat remissionem peccatorum. Invocare autem impetrat promissa Dei.
Ephesians 2:12quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. + 2.12 Hospites. Hospes quasi ostii pes, eo quod cum suscipiebatur in domum, ponebat dominus domus, et qui suscipiebatur, pedem super ostium, et datis dextris jurabat quod pacificus esset ingressus.