The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 15 › Matthew 15:29

Matthew 15:29

Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi. + 15.29 Et cum transisset. Cum in filia Chananitidis salutem gentium præsignasset, revertitur in Judæam, quia cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Isræl salvus fiet. In montem. Dominus in monte, verbum in alto sedet: quia in sua majestate non posset intelligi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jesus departed from thence, and came nigh unto the sea of Galilee; and went up into a mountain, and sat down there.

In Context

28Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. + 15.28 Magna est fides. Sic superius de centurione: Non inveni tantam fidem in Isræl Matth. 8., qui similiter (ut hæc Chananæa) fidem gentium præsignabat. Magna est fides gentium, quæ in auditu auris obediunt: et in Deo salutem sibi suisque impetrat. Quod puerum centurionis et filiam Chananeæ non veniens ad eos sanat, significat gentes, ad quas non venit per præsentiam, salvandas per verbum suum. Et sanata est. Ubi datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, qui nec sapere, nec facere aliquid possunt, sed per fidem et confessionem parentum liberantur a diabolo.

30Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos, + 15.30 Cæcos. Cæci sunt qui non intelligunt, etiamsi obediant jubentibus. Surdi, qui non obediunt, etiamsi intelligant.

Read all of Matthew 15

Cross References

Isaiah 9:1[Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium. + 9.1 Primo tempore, HIER. Hæ duæ tribus ab Assyriis in captivitatem ductæ sunt, etc., usque ad vidit prius lucem prædicantis Christi. Terra Zabulon. ID. In qua Christus primum prædicavit et miracula fecit: ibi enim aquas in vinum convertit, apostolos elegit. Via maris. Mare in hoc loco lacus Genezareth, qui Jordane influente efficitur. In cujus littore est Capharnaum, Tiberias, Bethsaida et Corozain, in quibus Dominus maxime commoratus est, et sic: Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam. Galilææ gentium. Galilææ duæ sunt: una gentium, vicina Tyriis in tribu Nephtali; altera circa Tiberiadem et stagnum Genesareth, in tribu Zabulon.

Matthew 5:1Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, + 5.1 Videns autem Jesus. AUG. Huic rei consentit Lucas dicens: Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare Luc. 6., etc. Sed Lucas dicit, etc., usque ad non enim omnes omnia possunt: quod verius putatur quamvis idem utriusque simul possit videri factus. Ascendit. Docens suos ascendere nec in turba remanere: altiorem docturus justitiam, quam illam quæ est Scribarum et Pharisæorum. Ascendit ipse mons in montem, ut altiora virtutum culmina doceret, et Ecclesiam supra quam sedet prædicans præceptum Domini sublimius erigendam ostenderet quam eadem doctrina usque ad finem sæculi plenius erudiret. Apostolos præeminentius abducit, ut a monte prius suscipiant montes pacem populo. Sedisset. Sessio humanitatis per quam cognoscitur. Unde: Et mundus eum non cognovit, ante incarnationem. Accesserunt. Ut vicinius audiant, qui ad implendum animo properant.

Matthew 15:29Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi. + 15.29 Et cum transisset. Cum in filia Chananitidis salutem gentium præsignasset, revertitur in Judæam, quia cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Isræl salvus fiet. In montem. Dominus in monte, verbum in alto sedet: quia in sua majestate non posset intelligi.

Mark 7:31Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos. + 7.31 Tyri. HIERON. Tyrus angustia significans Judæam, cui Dominus: Coangustatum est stratum et pallium breve, utrumque operire non potest, ut transferat se ad alias gentes Isai. 18.. Sidonem. HIERON. Sidon, venatio, fera indomita, nostra regio vel natio est. Decapoleos. BEDA. Regio decem urbium trans Jordanem ad Orientem. Quod autem dicitur: Venit ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos, non ipsos eum intrasse significat, neque enim mare transnavigasse dicitur, sed usque ad mare venisse, atque ad locum qui medios fines Decapoleos longe trans mare positos respiciebat. HIERON. Salvator ad salvandas gentes ab apostolis deducitur, et docet quod adolescenti interroganti respondit: Nosti mandata, hæc fac et vives Luc. 18..

John 6:1Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis: + 6.1 Trans mare. Tiberiadis et Capharnaum in eodem littore ex parte nostra, ultra in alio littore opposito, locus est ubi miraculum istud factum est. Nec proprie vocatur mare, sed quædam magna Jordanis refluxio.

John 21:1Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: + 21.1 Postea manifestavit. Relictis omnibus secuti fuerunt Jesum. Quod si post mortem Jesu antequam redderetur eis vivus, repetissent priorem artem, possent videri ex desperatione hoc fecisse; sed post redditum vivum, post acceptum ejus insufflationis spiritum, post verba ejus: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, subito fiunt quod fuerunt, piscatores, non hominum sed piscium. Sed sciendum est non prohibitos fuisse sua arte licita victum quærere, apostolatus integritate servata, cum unde viverent non haberent, et sic illis laborantibus adjecit Deus necessaria quæ promisit, hic autem penuria eorum disposita est, ut in piscatione tanta exhiberentur sacramenta.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 15:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 15:28Matthew 15Matthew 15:30 →