Mark 7:9
Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. + 7.9 Bene irritum. Falsam calumniam vera ratione confutat, quasi, Vos propter traditionem hominum præcepta Dei contemnitis et negligitis, quare ergo meos discipulos arguitis, qui jussa seniorum parvipendunt, ut custodiant mandata Dei?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 29:13Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis, + 29.13 Eo quod appropinquat populus iste. ID. Dominus in Evangelio Matthæi utitur, etc., usque ad verbis propriis usos. Labiis suis. ID. 70. Labiis suis me honorat, cor autem ejus longe est a me: frustra autem colunt me, docentes præcepta hominum atque doctrinas.
Daniel 7:25Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges: et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.
Matthew 15:3Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: + 15.3 Quare et vos. Si vos mandata Dei contemnitis propter traditiones hominum, quare arguitis discipulos, qui mandata hominum dimittunt, ut scita Dei custodiant?
Mark 7:13rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis.
Galatians 2:21Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.