Numbers 27:19
Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 31:7Vocavitque Moyses Josue, et dixit ei coram omni Israël: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum juravit Dominus, et tu eam sorte divides. + 31.7 Vocavitque. Verba Moysi ad Josue significant quod Christus terram viventium singulis secundum propria distribuit merita, et omnia promissa Dei impleat. Ipse enim introducit populum in terram promissam. Eo namque duce cœlestem ingredimur patriam, qui ait: Nemo venit ad Patrem nisi per me Joan. 14.. Et: Nemo ascendit in cœlum nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo Joan. 3.; qui enim unitur et per ipsum ascendit.
Luke 9:1Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. + 9.1 Convocatis autem Jesus. Concessa primum potestate signorum mittuntur prædicare regnum Dei, ut magnitudini promissorum attestetur etiam magnitudo factorum, et fidem verbis daret virtus ostensa, et nova facerent qui nova prædicarent.
Acts 20:28Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
1 Timothy 5:21Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. + 5.21 Testor coram Deo. Id est, Deus sit mihi testis, quod animam meam salvavi tibi, cave.
2 Timothy 4:1Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus: