Mark 12:13
Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo. + 12.13 Et mittunt ad eum. BEDA. Turbam timebant, atque quod per se non poterant, etc., usque ad et regnum et omnia perdere maluerint, quam esse tributarii.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they send unto him certain of the Pharisees and of the Herodians, to catch him in his words.
In Context
Cross References
Psalms 56:5et eripuit animam meam de medio catulorum leonum. Dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus. + 56.5 Dormivi. AUG. Alta quiete facile excitandus: Conturbatus passione, dormivi. David non dormivit in spelunca, sed Christus in morte. CASS. Conturbatus, secundum carnem passionis memoria et angustia, unde; Tristis est anima mea, etc. Et cœpit Jesus tædere et pavere. Filii hominum. Rectus ordo est: filii hominum laqueos paraverunt; sed interserit qualiter turbaverint. Lingua. Voces illæ Crucifige, crucifige, et hujusmodi, etiam fecerunt mortem, ut gladius acutus Matth. XXVI; Marc. 14.. 1
Isaiah 29:21qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a justo. + 29.21 Et declinaverunt frustra a justo. Dæmones conati sunt, etc., usque ad Scribæ et Pharisæi declinaverunt frustra a justo, dicentes: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19..
Matthew 16:6Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum. + 16.6 A fermento. Fermentum est perversa doctrina, quæ vel modica totam massam corrumpit, et in suum saporem trahit.
Mark 3:6Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent. + 3.6 Exeuntes autem. Qui per se non possunt, socios iniquitatis quærunt. Cum Herodianis. Ministri Herodis propter inimicitias quas ipse adversus hominem exercebat, Jesum insidiis et odiis persequebantur quem Joannes prædicabat.
Luke 11:54insidiantes ei, et quærentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.