Mark 8:22
Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he cometh to Bethsaida; and they bring a blind man unto him, and besought him to touch him.
In Context
21Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis?
Cross References
Matthew 8:15et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis. + 8.15 Et tetigit, etc. Lucas dicit, quod rogaverunt, etc., usque ad ut Delicta quis intelligit: ab occultis meis munda me Psal. 8.. Et surrexit, etc. Naturale est febricitantibus incipiente sanitate lassescere, etc., usque ad ministrat in spiritu.
Matthew 11:21Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent. + 11.21 Væ tibi, etc. Supra ubi legitur, quia circumibat Jesus civitates et omnes vicos, curans omnem languorem: intelligendum est inter alias etiam in Corozaim et Bethsaida Dominum fecisse virtutes. Corozaim interpretatur mysterium meum; Bethsaida domus fructuum vel venatorum. Si in Tyro, etc. Hoc impletum modo videmus, quia Corozaim et Bethsaida præsente Domino credere noluerunt. Tyrus et Sidon postea prædicantibus Apostolis crediderunt: adeo devoti, ut Paulum Tyro abeuntem omnes cum uxoribus et liberis usque ad naves prosequerentur. Cur ergo non credituris prædicavit, credituros evitavit: ipse scit cujus viæ sunt misericordia et veritas. Proposuit tamen fines Judææ non excedere, ne justam Pharisæis et sacerdotibus persecutionis occasionem daret. Et erant tunc qui in Corozaim essent vocandi: nec tamen de contemptu gravius puniendi. Tyrus, angustia. Sidon, venatio.
Mark 5:27cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus: + 5.27 Venit in turba. ID. Si quis mihi ministrat, me sequatur Joan. 12.. Et alibi: Post Dominum Deum ambulabis Ose. 11.. Vel quia Deum præsentem in carne non videt, sed post ad fidei agnitionis gratiam, etc., usque ad sacramentis Evangelicis, quasi suis vestimentis, fontes obsceni sanguinis emundat.
Mark 6:55et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
Luke 10:13Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent. + 10.13 Væ tibi, Corozaim. Corozaim, Bethsaida, Capharnaum, et Tyberias civitates sunt Galileæ, in littore laci Genesareth. Has plangit Dominus, quia post tanta miracula et virtutes non pœnituerunt: et sunt pejores gentilibus, naturale solummodo jus dissipantibus, quia post descriptæ legis contemptum, Filium quoque Dei conculcare, gratiamque ingrati spernere non timuerunt. Et cinere sedentes. Impleta videmus verba Salvatoris, quia cum illæ civitates prædictæ, Domino præsente credere noluerunt, Tyrus et Sidon olim fuerunt amicæ David et Salomoni, et postea evangelizantibus Christi discipulis, devote fidem susceperunt. Quare autem sit prædicatum non credituris, et non prædicatum credituris, novit ille qui omnia novit.
John 12:21Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre. + 12.21 Hi ergo accesserunt. Ostendit gentes per prædicationem apostolorum conversas.