The Bible Software
bible.softwareLucamLucam 6 › Lucam 6:41

Lucam 6:41

Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras? + 6.41 Quid autem vides, etc. Vere peccans peccantem castigare non valet, quia qui superbia, vel odio, vel alio vitio præventi, levia hæc vel nulla judicantes, graviter increpant illos quos a statu mentis vident, vel ira vel aliquo levi peccato perturbatos, hi tales amant magis vituperare et condemnare, quam corrigere et emendare. Non consideras. Apertus oculus male videt, scilicet jactantiam sui, dum aliis vult mederi, sed cæcus se non valet intueri dum in hoc deterius cadit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And why beholdest thou the mote that is in thy brother’s eye, but perceivest not the beam that is in thine own eye?

In Context

40Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. + 6.40 Sicut magister. Deus non suas ulciscitur injurias, sed tolerando persecutores mitiores reddere voluit; discipuli, qui homines sunt, hanc regulam perfectionis debent imitari.

42aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. + 6.42 Hypocrita. Si quem vis reprehendere, primum vide si similis ei sis. Quod si es, pariter ingemisce et noli eum tibi obtemperare, sed pariter conari mone. Quod si non es similis, tamen quia olim fuisti, vel esse potuisti, condescende, et non ex odio sed misericordia argue. Raro ergo non sine magna necessitate sunt objurgationes adhibenda, et nonnisi respectu Dei, remota ab oculo trabe. Hi enim odio vel livore omnia accusare suscipiunt et volunt videri consultores, sine exemplo suæ emendationis. Sed prius debent auferre trabem invidiæ, vel malitiæ, vel simulationis de occulto sui cordis, ut valeant ejicere festucam iræ vel alicujus livoris culpæ de oculo fratris.

Read all of Lucam 6

Cross References

2 Samuel 20:9Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amasæ, quasi osculans eum. + 20.9 Et tenuit, etc. Dextera mentum tenere, est quasi ex benignitate blandiri. Sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percutit.

1 Kings 2:32Et reddet Dominus sanguinem ejus super caput ejus, quia interfecit duos viros justos, melioresque se: et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militiæ Israël, et Amasam filium Jether principem exercitus Juda:

Psalms 36:2quoniam tamquam fœnum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident. + 36.2 Olera herbarum. AUG. Modo est hiems, etc., usque ad quia nondum apparuit quod erimus. AUG., CASS. Olera non hortorum, sed herbarum, id est, vilissima, quæ per agros sponte nascuntur. Fenum, nobiles, qui facile proficiunt; olera, mediocres: sed et illi cito arescunt, et hi decidunt. 1

Ezekiel 18:28considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.

Mark 8:7Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et jussit apponi. + 8.7 Pisciculos. ID. Sanctos illius temporis, per quos eadem condita est Scriptura: vel quorum ipsa Scriptura, fidem, vitam et passiones continet; qui de fluctibus sæculi erepti, et divina benedictione consecrati refectionem nobis, ne in hujus mundi excursu deficiamus, vitæ suæ et mortis suæ exemplo præbuere.

John 8:40Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. + 8.40 Nunc autem quæritis, etc. Non dicit (quod poterat) se esse dominum Abrahæ, ne sit occasio calumniæ, nec filium Dei, sed quod invident, et quod possunt occidere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 6:41

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 6:40Lucam 6Lucam 6:42 →