Mark 9:10
Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum? + 9.10 Quid ergo. Tradunt scribæ, secundum Malachiam, quod Elias veniet ante adventum Salvatoris, et reducet corda patrum ad patres eorum, et restituet omnia in antiquum statum. Existimant ergo discipuli hanc adventus gloriam esse, quam viderant in monte, et dicunt: Si jam venisti in gloria, quare præcursor tuus non apparet? maxime quia vident recessisse Eliam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 16:22Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc. + 16.22 Absit. Non vult Petrus destrui confessionem suam: nec putat Filium Dei posse occidi.
Luke 2:50Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.
Luke 24:7dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.
John 2:19Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
John 12:33(Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
John 16:29Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis: + 16.29 Dicunt ei discipuli ejus. Cum nondum venisset hora quam promisit: Ecce nunc palam loquitur. Illa quæ Dominus scit non intelligentibus esse proverbia: illi usque adeo nobis intelligunt, ut nec saltem se non intelligere intelligant. De qua eorum infirmitate admonens respondit: Modo creditis, etc.