Mark 9:13
Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis. + 9.13 Turbam magnam. HIER. Non est requies sub sole: semper occidit parvulos invidia, magnos percutiunt fulgura montes, alii discentes cum fide, alii invidentes cum fastu, ad Ecclesiam veniunt. Conquirentes. BEDA. Quid conquirant Evangelista non dicit, sed potest intelligi de hoc quæstionem motam fuisse, quare discipuli dæmoniacum qui in medio erat, non possent liberare: hoc enim ex sequentibus concipi potest.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
Cross References
Matthew 11:14et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. + 11.14 Et si vultis recipere. Ut minus excusabiles sitis, quia eum non recepistis. Ipse est Elias in virtute, non in persona, par in vitæ severitate, mentis rigore præcedens Christi primum adventum, ut ille secundum.
Matthew 17:12Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
Luke 1:17et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. + 1.17 Præcedet ante. ID. Sicut Elias præco judicis, etc., usque ad ille cum eo manifestatur in gloria. In spiritu et virtute. AMBR. Bene junguntur spiritu et virtute. Non enim sine virtute spiritus, nec sine spiritu virtus est. Elias virtutem habuit abstinentiæ, et patientiæ, et convertendi animos populorum a perfidia ad fidem, spiritum autem prophetandi habuit. Convertat, etc., BEDA. Corda patrum in filios convertit, etc., usque ad fere eadem verba quæ angelus de Joanne, Malach, prædixit de Elia.
Acts 7:52Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis: + 7.52 Patres vestri. RAB. Supra patres nostri dicebat, persuadendo loquens, nunc increpando, patres illorum tantum vocat, quibus similes sunt in malitia. Et occiderunt. RAB. Tres gradus malitiæ eorum ponit: primus est, quod spiritui resisterent; secundus quod prophetas persecuti sunt; tertius, quod crescente malitia eos occiderunt.