Mark 9:20
Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia: + 9.20 Ab infantia. HIER. Significat gentilem populum cui nativitate increvit cultus idolorum, ut stulte immolaret filios suos dæmoniis, unde sequitur:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 1:10nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra?
Mark 1:26Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. + 1.26 Discerpens. ID. Vel convexans, sicut quidam codices habent. Lucas autem dicit quia nihil ei nocuit. Sed quod Marcus ait, discerpens, idem est quod Lucas: cum projecisset eum in medium. Quod vero addidit, nihilque nocuit: intelligendum est quia illa jactatio non eum debilitavit: sicut exeunt dæmones amputatis vel avulsis aliquibus membris. ID. Virum a dæmonio liberatum, animum ab immunda cogitatione purgatum intelligimus. Femmam vero a febribus consequenter curatam, carnem a concupiscentiæ fervore per continentiæ præcepta frenatam.
Mark 9:18Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me. + 9.18 O generatio. Non homini irascitur, sed vitio. Non tædio affectuum hoc dicit, sed ut medicus ægro contra præcepta agenti. Et arguit per unum Judæos incredulitatis.
Luke 4:35Et increpavit illum Jesus, dicens: Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit. + 4.35 Et cum projecisset. BEDA. Curandus permittitur a dæmone in medium projici, ut virtus patefacta plures ad salutem invitet.
Luke 9:42Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit. + 9.42 Et cum accederet. Dum puer ad Dominum accedit, eliditur, quia conversi ad Dominum plerumque a dæmonio gravius pulsantur, ut vel ad vitia reducantur, vel de sua expulsione diabolus se vindicet. Sicut in principio nascentis Ecclesiæ multa et gravia opposuit certamina illis quos suo regno subtrahi videbat.
1 Peter 5:8Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: + 5.8 Tanquam leo rugiens, etc. Sicut rugitus leonis impedit aures, ne alium sonum excipiant, sic diabolus fidelium mentes terrendo, et illicita suggerendo, a via veritatis, ne vocem Christi audiant, avertit.