Mark 9:21
et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. + 9.21 Et frequenter eum, etc. Alii enim ignem, alii aquam venerabantur. Adjuva. HIER. Credulitas nostra, ut rostrata lingua infirma est, nisi innixa adjutorio Dei. Fides cum lacrymis optata vota capit, ut est: Fiat tibi secundum fidem tuam Matth. 15..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he asked his father, How long is it ago since this came unto him? And he said, Of a child.
In Context
22Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
Cross References
Job 14:1[Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. + 14.1 Homo natus de muliere. GREG. Hic mulieris nomine infirmitas designatur, et est sensus: Quid in se habet fortitudinis, qui nascitur ex infirmitate, qui et angustiatur ad vitam, et dilatatur ad miseriam.
Mark 5:25Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim, + 5.25 Et mulier, etc. Pergente Domino ad filiam archisynagogi, morbosa mulier annis duodecim præripit sanitatem, et post filia sanata est et suscitata est: quia sic dispensata est salus humani generis, ut primo aliqui ex Isræl, deinde plenitudo gentium, et sic omnis Isræl salvus fiet. BEDA. Notandum quod puella duodenis et mulier duodecim annis sanguine fluxit, etc., usque ad hæc dum Christus Judæam sanare discerneret, jam paratam aliisque promissam salutem spe certa prævenit.
Luke 13:16Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? + 13.16 Hanc autem, etc. Filia Abrahæ, quæque fidelis anima filia Abrahæ, Ecclesia de utroque populo ad fidem collecta, quæ tempore legis et Dominicæ resurrectionis impleto, per septiformem gratiam Spiritus sancti vincula longæ captivitatis erupit: et sic idem est bovem vel asinum a præsepio solutos ad potum agi, quod est filiam Abrahæ a vinculo noxiæ inclinationis erigi
John 9:1Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate: + 9.1 Et præteriens. Non stans in via peccatorum, sed secus viam nostræ mortalitatis. Cæcum. Cæcus significat humanum genus, in quo cæcitas naturalis, quia peccante primo homine, vitium propter naturam inolevit, unde secundum mentem omnis homo cæcus natus est.
Acts 3:2Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum. + 3.2 Portam templi, etc. Hanc portam ædificavit Joathan filius Oziæ rex Juda, sublimissimam. Omnes siquidem portæ templi in terra fuerunt, excepta Speciosa quæ pendebat: quæ ab Hebræis vocatur Porta Joathan. BEDA. Porta templi Speciosa Dominus est, per quam, etc., usque ad claves cœli sunt datæ.
Acts 9:33Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Æneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus. + 9.33 Nomine Æneam. RAB. Æneas signat genus humanum languens, etc., usque ad qui infirmatur voluptate carnis, et delectatione sæculi.