The Bible Software
bible.softwareMarkMark 9 › Mark 9:24

Mark 9:24

Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introëas in eum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And straightway the father of the child cried out, and said with tears, Lord, I believe; help thou mine unbelief.

In Context

23Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam.

25Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est. + 9.25 Discerpens, etc. HIER. Discerpit diabolus appropinquantes ad salutem, quod est ei esca dilecta, quos in ventrem suum trahere desiderat per terrores et damna, ut Job: Factus, etc. ISID., RAB. etc. Sanatis enim dicitur: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo Col. 3.. Unde infirmitas Christianorum non est mors, sed mortis similitudo.

Read all of Mark 9

Cross References

2 Kings 20:5Revertere, et dic Ezechiæ duci populi mei: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas, et ecce sanavi te: die tertio ascendes templum Domini.

Psalms 126:5Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.] + 126.5 Vel, Dominus. AUG. Judæorum, Ex Sion, etc., usque ad quod non ita possunt.

Luke 7:38et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. + 7.38 Cœpit rigare. Maria soror Lazari bis eodem functa est officio: semel in Galilæa cum primo accedit cum humilitate et lacrymis, ubi remissionem peccatorum accepit. Secundo, in Bethania, non jam peccatrix nominata, sed casta, et ideo devota: ibi pedes, hic caput inungit.

Luke 17:5Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem. + 17.5 Adauge. Cum supra dixisset Luc. 16.: Qui fidelis est in minimo, etc. Apostoli qui in alieno et in minimo, id est in terrenorum contemptu fuerant fideles, in suo et majori fidem postulant augeri, ut qui ex fide jam habent exordia virtutis, in eadem proficiant, donec ad perfectionem veniant.

Acts 10:31Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.

Ephesians 2:8Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est: + 2.8 Et hoc non ex vobis, etc. Ne forte dicas: Promerui, ideo accepi. Non putes te promerendo accepisse. Gratia præcessit meritum tuum: non gratia ex merito, sed meritum ex gratia. Nam si gratia ex merito, emisti, non gratis accepisti. Omnia merita præcedit gratia, ut dona Dei consequantur merita mea.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 9:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 9:23Mark 9Mark 9:25 →