The Bible Software
bible.softwareMarkMark 9 › Mark 9:30

Mark 9:30

Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. + 9.30 Occident eum, etc. Prosperis miscet tristia, ut cum venerint, non impræmeditatis ferantur animis. Si contristat eos, quia occidendus est, debet lætificare quia die tertia resurrecturus est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they departed thence, and passed through Galilee; and he would not that any man should know it.

In Context

29Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam: nec volebat quemquam scire.

31At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum. + 9.31 Ignorabant. Non tam ingenii tarditate quam amore, quia Deum verum cognoverunt, moriturum credere nequibant. Et quia eis in figuris loqui consueverunt, horrentes ejus mortem, in his quoque eum loqui figurate putabant.

Read all of Mark 9

Cross References

Matthew 17:22et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. + 17.22 Et contristati. Hoc non de infidelitate provenit, sed de dilectione: quia nihil humile de eo patiuntur audire.

Mark 6:31Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant. + 6.31 Venite seorsum. BEDA. Non solum requisitionis causa, sed mystice significat quod, relicta Judæa, quæ, etc., usque ad venit seorsum, ducit quos eligit, ut inter male viventes mala non attendant, ut Loth in Sodomis, et Job in terra Hus, et Abdias in domo Achab. Requiescite. Ut aves in ramis sinapis. Pusilla hic requies sanctis, longus labor: sed post dicitur illis ut requiescant a laboribus suis. Erant enim, etc. HIER. In arca Nœ animalia quæ intus erant, foras mittebantur, et quæ foris erant, intus erumpebant. Sic in Ecclesia Judas, etc., usque ad tunc cessabit ventus et procella, Jesu sedente et regnante in navi, quæ est universalis Ecclesia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 9:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 9:29Mark 9Mark 9:31 →