The Bible Software
bible.softwareMarkMark 9 › Mark 9:29

Mark 9:29

Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam: nec volebat quemquam scire.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said unto them, This kind can come forth by nothing, but by prayer and fasting.

In Context

28Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. + 9.28 Hoc genus nonullo. HIER. Stultitia ad luxuriam carnis pertinet et jejunio sanatur. Ira et ignavia oratione depellitur. Medicina cujusque vulneris adhibenda est ei. Non sanat oculum quod calcaneum, jejunio passiones corporis, oratione sanantur pestes mentis.

30Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. + 9.30 Occident eum, etc. Prosperis miscet tristia, ut cum venerint, non impræmeditatis ferantur animis. Si contristat eos, quia occidendus est, debet lætificare quia die tertia resurrecturus est.

Read all of Mark 9

Cross References

2 Kings 4:33ingressusque clausit ostium super se et super puerum, et oravit ad Dominum.

Matthew 12:45Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ. + 12.45 Septem alios spiritus. Septem vitia, septem virtutibus spiritualibus contraria. Nequiores. Quia non modo habet vitia, sed et bona simulat. Tanto nequiores, quanto callidiores. Septem, quia tot erant gratiæ cum Christo destinatæ. Septem vitia, septem dæmonia septem spiritibus contraria spiritui sapientiæ et intellectus, etc. Sic erit, etc. Quod de una sola re dixit, hoc in hac tota gente fit. Immundus Spiritus a Judæis exivit, quando legem acceperunt. Ambulavit ad gentes, quæ cum postea Domino crederent, non invento loco in eis dixit: Revertar in Judæos vacantes præsidio Dei et angelorum, increpationibus et correptionibus mundatos, ornatos superfluis observationibus. Adduntur septem, quia multo majore numero dæmonum possidentur blasphemantes Jesum quam in Ægypto possessi fuerunt. Contra septem spiritus virtutum est numerus vitiorum.

Matthew 17:21Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum: + 17.21 Filius hominis. Semper lætis miscet tristia, ut cum venerint quasi prævisa minus moleste ferantur.

Acts 9:40Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit. + 9.40 Ejectis. ID. Juxta exemplum Christi filiam archisynagogi principis resuscitantis hoc factum est, ad vitandam elationem, vel ne indigni signum viderent. Aperuit. BEDA. Rectus est ordo resurgentium, ut prius oculos mentis aperiat, postea agnita voce Petri resedeat, lumen suæ circumspectionis amissum recipiat, ut ad doctrinam eorum qui adjuvant, vivat. Aperuit oculos. Isti sunt tres gradus resuscitationis.

1 Corinthians 9:27sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar. + 9.27 Castigo corpus meum. Apostolus suo timore nos terruit. Quid enim faciet agnus, ubi aries tremit? Ne forte, etc. Quod cito contingere posset; tunc aliis magis cavendum, ne offendendo sint reprobi.

2 Corinthians 11:27in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate, + 11.27 In fame. Ubi ergo promissio Dei: Primum quærite regnum Dei, et hæc omnia adjicientur vobis? Luc. 12. Sed novit medicus, cui nos semel commisimus, hæc adjutoria quando apponat, quando subtrahat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 9:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 9:28Mark 9Mark 9:30 →