Mark 9:32
Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis? + 9.32 Capharnaum. HIER. Villa consolationis: congruit prædictæ sententiæ: Occisus die tertia resurget Joan. 12.. Granum frumenti moritur, ut multiplicius colligatur: si non moritur, solum manet. Quid in via, etc. In via tractabant de principatu: similis tractatio loco. Principatus enim vi ingreditur, sic deseritur, et dum tenetur labitur: et incertum in qua mansione, id est, in qua die finiatur; unde dicit: Qui vult esse primus, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But they understood not that saying, and were afraid to ask him.
In Context
Cross References
Mark 8:17Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc cæcatum habetis cor vestrum? + 8.17 Quid cogitatis. BEDA. Accepta occasione, docet quid significent quinque panes et septem, et pauci pisciculi, quinque millia hominum aut quatuor. Si enim fermentum Pharisæorum et Herodis traditiones perversas et hæretica significat dogmata, quare cibi quibus nutritus est populus Dei non veram doctrinam integramque significat?
Mark 9:10Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum? + 9.10 Quid ergo. Tradunt scribæ, secundum Malachiam, quod Elias veniet ante adventum Salvatoris, et reducet corda patrum ad patres eorum, et restituet omnia in antiquum statum. Existimant ergo discipuli hanc adventus gloriam esse, quam viderant in monte, et dicunt: Si jam venisti in gloria, quare præcursor tuus non apparet? maxime quia vident recessisse Eliam.
Luke 2:50Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.
Luke 18:34Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur. + 18.34 Et ipsi, etc. Discipuli sermonem Dominicæ passionis toties replicatum ideo intelligere non valent, quia quem maxime videre desiderant, ejus mortem audire non possunt, et quem non solum hominem innocentem, sed etiam verum Deum esse sciunt, mori posse non putant.
John 4:27Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris? aut, Quid loqueris cum ea? + 4.27 Et mirabantur quia. Non mirabantur quod cum muliere loquitur, cum quibus loqui consueverat, sed quia cum alienigena, ignorantes mysterium Ecclesiæ de gentibus futuræ. Et non malum suspicantur, sed clementiam mirantur, quia gentilem erroneam docet sicut qui venit quærere quod perierat.
John 16:19Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quæritis inter vos quia dixi: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me.