The Bible Software
bible.softwareMarkMark 9 › Mark 9:3

Mark 9:3

Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Jesu. + 9.3 Et apparuit, etc. Moyses sanctus mortuus, Elias vivus in cœlum raptus, visi in majestate cum Domino (ut Lucas dicit) futuram in illo omnium sanctorum gloriam significant: qui tempore judicii vel vivi in carne reperientur vel mortui. Elias cum. BEDA. Legislator et eximius prophetarum apparent: loquuntur cum Domino in carne vivente, ostendentes ipsum esse quem lex et prophetæ promiserunt; non in infimis, sed in monte cum illo, quia qui terrena desideria mente transeunt solvi majestatem Scripturæ sanctæ, quæ in Domino impleta est, perspiciunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And his raiment became shining, exceeding white as snow; so as no fuller on earth can white them.

In Context

2Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. + 9.2 Et vestimenta. Vestimenta Domini, sancti. Unde: Qui in Christo baptizati estis Christum induistis Gal. 3.. Hæc Domino in mundo manente videbantur despecta, sed ipso montem petente novo candore refulgent. Quia nunc quidem filii sumus Dei, sed nondum apparuit quid erimus. Cum ergo apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est I Joan. 3.. Unde subditur.

4Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum. + 9.4 Rabbi. Quamvis stupefactus, etc., usque ad unum habentia tabernaculum, id est Ecclesiam Dei. Bonum est. Multo ergo melius choris sanctorum interesse, Deitatis perfrui visione: si sic delectat humanitas Christi transfigurata, et duorum societas ad punctum ostensa.

Read all of Mark 9

Cross References

Psalms 68:14Ego vero orationem meam ad te, Domine; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiæ tuæ, exaudi me in veritate salutis tuæ. + 68.14 Ego vero. CAS. Prædictis malis opposita est oratio pro parte sua, ut discamus non rixas, sed orationes opponere jurgiis. Tempus beneplaciti. AUG. Ideo nunc est tempus beneplaciti et reconciliationis per incarnationem, per sanguinem, per mortem; deinde quomodo hoc tempus provenerit, exponit: In multitudine misericordiæ. In veritate. Præmisit de misericordia, nunc subjungit de veritate, quia universæ viæ misericordia et veritas misericordia, dimittendo peccata; veritas, reddendo promissa. 1

Isaiah 1:18[Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. + 1.18 Ut coccinum, etc. ID. Idem est coccus et coccinum, et vermiculus, grande scilicet peccatum, et homicidium et adulterium, etc. Quod autem per nivem, hoc per lanam significatur purgatio, scilicet et ablutio peccatorum. Quasi nix. Quia frigidi erunt contra incentiva vitiorum: Et velut lana, quia vestiti contra frigus perfidiæ. Lana alba, etc. ID. De qua fiat vestis Christi.

Malachi 3:2Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum:

Acts 10:30Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait: + 10.30 Et ecce vir, etc. Non dicit angelum, adeo alienus erat a fastu, et inquit: Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ in memoria habitæ sunt coram Deo. In conspectu Dei. RAB. In Græco, In conspectu Dei adsumus. Hoc recte dicitur ab eo qui Deo promptus erat obtemperare, credens eum ubique præsentem esse.

Revelation 7:14Et dixi illi: Domine mi, tu scis. Et dixit mihi: Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. + 7.14 Stolas suas, etc. Innocentiam in baptismo acceptam, vel corpora sua.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 9:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 9:2Mark 9Mark 9:4 →