Marcum 9:42
Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, + 9.42 Et si scandalizaverit. Quia supra docuit, ne scandalizemus eos qui credunt in eum, admonet quantum debemus eos cavere qui scandalizant. Græce offendiculum vel ruina vel impactio pedis. Vel, ut alii, scrupulus. Ille ergo scandalizat fratrem qui ei dicto vel facto occasionem ruinæ præbet. Manus tua. Amicus, cujus ope et consilio indigemus quotidie. Sed si hic lædere in causa animæ voluerit, excludendus est a nostra societate, ne si cum perdito in hac vita partem habere volumus, simul cum illo pereamus. Quam duas manus. HIER. Duæ manus principatus, humilitas et superbia. Abscinde superbiam, tene humile principatum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 18:6qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. + 18.6 Qui autem scandalizaverit. Etsi hoc generaliter dicitur contra omnes, etc., usque ad nos oportet consulere expedit, etc. Expedit. Quia multo melius est pro culpa brevem suscipere pœnam quam æternis servari cruciatibus. Non enim judicabit Deus bis in idipsum.
Matthew 25:45Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
Acts 9:4Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? + 9.4 Et cadens. Territus ad terram refugit, vel quasi adorans in faciem cadit. Quid me, etc. BEDA. Non ait: Cur persequeris etc., usque ad, Quandiu uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis Matth. 25..
Romans 14:13Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. + 14.13 Non ergo amplius. Non usurpemus nobis quod ad nos non pertinet. Non reprehendamus ea quæ nescimus quo animo fiant; vel etiam si aperta, non ita reprehendamus, ut de sanitate desperemus. In his enim duobus temerarium est judicium, et vel superbia, vel inevidentia, unde dicitur: Nolite judicare et non judicabimini Luc. 6..
Romans 16:17Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. + 16.17 Ut observetis. Pseudoapostolos tangit, quos in tota Epistola cavendos esse monet.
1 Corinthians 10:32Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei: + 10.32 Ecclesiæ Dei. Quantum ad infirmos quibus fiunt offendicula, dum eorum exemplo adhærent his quæ inimica sunt Deo.