Matthew 1:22
Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: + 1.22 Hoc autem, etc. Quod propinquo est desponsata: quod inventa est in utero habens: quod peperit virgo: quod Jesus vocatus est: quod salvat. Hoc enim ait Evangelista, quando jam omnia impleta erant. Ut adimpleretur. Isaiæ prophetia, signum est præscientiæ Dei, quia quod dicit certum est a Deo præsciri: et ideo ab homine debet timeri. Nullum autem signum quod designat, efficit: sed tantum signat quod ostendit, sic prophetia non necessitatem œrum facit quæ prædicit, sed signum est præscientiæ Dei. HIER. Non est necessitas rerum ex eloquio prophetarum, sed sola exhibitio veritatis. Prophetia non fecit necessitatem eorum quæ dicit, sed signum est præscientiæ Dei. Prophetia alia est ex prædestinatione Dei, quam necesse est omnibus modis evenire, ut sine nostro impleatur arbitrio: ut hæc de qua hic agitur. Alia est ex præscientia Dei cui nostrum admiscetur arbitrium. Alia est, quæ comminatio dicitur, quæ fit ob signum animadversionis divinæ, ut fugiant a facie arcus electi, et juste pereant incauti, et non ex præscientia: quia longe aliter scitur, quam futurum comminetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 8:24Qui custodisti servo tuo David patri meo quæ locutus es ei: ore locutus es, et manibus perfecisti, ut hæc dies probat.
Matthew 2:15et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Ægypto vocavi filium meum.
Matthew 5:17Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. + 5.17 Nolite putare. Postquam hortatus est omnia pati pro veritate, et non celare, et gloriam Dei facere, incipit docere quid docturi sint. Quasi diceret: Quid est quod vetas abscondi, pro quo jubes omnia pati? an est aliquid contra legem? Non veni solvere legem, sed adimplere, vel faciendo quod dicit, vel supplendo quod deerat et imperfectum erat.
Matthew 12:17Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem:
Matthew 13:35ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi.
Luke 24:44Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.