Matthew 5:17
Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. + 5.17 Nolite putare. Postquam hortatus est omnia pati pro veritate, et non celare, et gloriam Dei facere, incipit docere quid docturi sint. Quasi diceret: Quid est quod vetas abscondi, pro quo jubes omnia pati? an est aliquid contra legem? Non veni solvere legem, sed adimplere, vel faciendo quod dicit, vel supplendo quod deerat et imperfectum erat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 40:6Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus? + 40.6 Inimici mei. CASS. Dominus de passione sua, quæ secundum egenum fuit. AUG. Inimici mei. Hæc de Christo specialiter dicta sunt, sed et de membris dici possunt: et hodie fit tribulatio, ut nomen Christi exstinguatur: sed per mortem suam et suorum magis Ecclesia crevit. 1
Matthew 3:15Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. + 3.15 Sine modo. Sine modo me a te baptizari, ut postea quod a me quæris in spiritu baptizeris. Sicut enim decet dare exemplum implendæ omnis justitiæ, ut discant omnes neminem sine unda baptismi esse perfectum. Tunc dimisit. Cum tali ordine cognovisset implendam justitiam. Dimisit, quia vere est humilitas, quam non deserit comes obedientia. Spiritus in momento eum docuit, quod prius nescivit et ideo quod prius timuit humiliter, devotus implevit.
Luke 16:17Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere. + 16.17 Facilius est. Quamvis dicam, Lex et prophetæ usque ad Joannem, tamen non prædico legis destructionem: quia facilius est maxima mundi elementa quam minima legis præcepta transire, quia etiam illa quæ levia vel superstitiosa videntur, non vacant a sacramentis spiritualibus quando omnia et in Evangelio recapitulatur.
Acts 6:13et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem: + 6.13 Homo iste. Ex despectu, non vocant eum proprio nomine, sed hominem quasi carnalem et infimum appellant.
Acts 21:28Viri Israëlitæ, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.
Romans 8:4ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. + 8.4 Ut justificatio. Ita damnatur peccatum per Christum ut justitia quam lex Moysi promisit consummaretur.