bible.software › Matthew › Matthew 1 › Matthew 1:4
Matthew 1:4
Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon. + 1.4 Aram autem. Aram Christus electus vel excelsus interpretatur: Electus de quo propheta: Ecce puer meus quem elegi Ose. 11.. Et alibi: Excelsus super omnes gentes Dominus Psal. 112.. Ipse est Aminadab, id est voluntarius, qui dicit: Voluntarie sacrificabo tibi Ibid. 33.. Idem est Naasson, id est augurium, qui novit præterita, præsentia et futura. Vel Naasson serpentinus, quia Christus more serpentis omnes cavit insidias.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Aram begat Aminadab; and Aminadab begat Naasson; and Naasson begat Salmon;
In Context
3Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram. + 1.3 Judas autem. Judas genuit Phares et Zaram antequam intraret Ægyptum in quam ambo postea cum patre transierunt. Phares autem genuit Esrom. In Ægypto genuit Phares Esrom, et Esrom Aram, et Aram Aminadab, et Aminadab Naasson: et tunc Moyses eduxit eos de Ægypto. Naasson fuit dux sub Moyse in tribu Juda per desertum, in quo genuit Salmon. Iste Salmon fuit princeps in tribu Juda, qui cum Josue in terram promissionis intravit. Iste Salmon in terra promissionis genuit Booz de Raab. Christus est Phares, id est divisio, quia separabit oves ab hædis. Ipse est Esrom, id est sagitta vel atrium, quia penetrat corda auditorum. Habet etiam latitudinem charitatis, qua et inimicos dilexit.
5Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem. + 1.5 Salmon autem genuit Booz. Christus est Salmon, id est, sensibilis, quia omnia sentit. Ipse accepit Raab, id est Ecclesiam de gentibus. Raab, fames, vel beatitudo, vel impetus: quia Ecclesia gentium esurit et sitit justitiam, et dilatata per orbem terrarum impetu doctrinæ philosophos et reges convertit. Raab ostendit coccinum in fenestra, id est in ore per confessionem Christi passionem declarat. Raab meretrix quæ nuntios Josue suscepit, quam Salmon princeps tribus Judæ sibi copulavit, significat Ecclesiam de gentibus, quæ principi ex Juda, id est Christo copulatur. Et sola cum suis salvatur, dum Jericho, id est præsens sæculum, septem muris vitiorum vallatum, septem dierum tempore tubis prædicationum circumvallatur, donec in novissima tuba omnes muri corruant, et novissima mors destruatur. Booz autem. Booz Christus de quo dicitur: Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet Isa. 40.. Nota nullam de sanctis feminis in genealogia Christi assumi, sed quas Scriptura reprehendit. Debuit enim de peccatoribus nasci, qui pro peccatoribus venerat, ut discerent sui peccata patrum sibi non obesse. Unde agnus in Pascha immolandus jussus est assumi ex capris et ovibus id est ex justis et peccatoribus generandus Ex Ruth. Moabitide, ut ostendat impletum vaticinium Isaiæ: Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ Isa. 16.. Per hanc semen Abrahæ ad Christum deducitur. Ecclesia de gentibus per Ruth significata, priusquam ad Booz, id est ad Christum veniret, ex patre diabolo erat. Ruth significat Ecclesiam quæ est de Moab, id est de gentibus, quæ ex patre diabolo et petra deserti propter idololatriam de qua Deus suscitavit filios Abrahæ: oblita prioris gentis venit ad Booz, qui fortis dicitur, id est ad Christum, qui suscitat semen fratris sui, id est Moysi qui obiit sine liberis, quia nihil ad perfectum adduxit lex Hebr. 7.. Ruth videns vel festinans; quia Ecclesia puro corde Deum videt quæ festinat ad bravium supernæ visionis et diffinit perseverare in fide et dilectione. Jesse autem. Pater David sæpius nominatur Isai, sed binomius fuit. Hic autem ideo dicitur Jesse: ut sciret eum venisse; de quo Isaia: Egredietur virga de radice Jesse Isa. 11., etc. Hic est flos quem odorat Isaac, dicens: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni Gen. 27., quia Spiritus eum abundantissime replevit. Regem. Non quod solus in hac genealogia rex, sed quia primus rex de Juda et regum principium, propter quem et cæteri in solio regni servantur: et per istum ordo generationis decurrit ad Christum qui habet regnum David.
Read all of Matthew 1
Cross References
Numbers 1:7de Juda, Nahasson filius Aminadab; + 1.7 De tribu Juda. ID. Possunt significari in Juda omnes qui recte invocant nomen Domini, nec sensu nec verbo dissentientes a norma fidei: quorum merito Naasson princeps est, qui scilicet non solum alios prædicando instruit, sed etiam virulenta vitiorum jacula corpus suum castigando in semetipso interficit, secundum illud: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, etc. I Cor. 9.. Allegorice, Juda, de quo reges, qui interpretatur confessio vel laudatio, hic populum significat Ecclesiæ, cujus caput est leo de tribu Juda, id est, Christus. Vere enim fidei laudatio vel confessio, id est, recta prædicatio, tantum in Ecclesia est. Naasson ergo, id est serpentinus, vel augurium, filius Aminadab, scilicet spontanei populi, Salvator intelligitur de patriarchis, Deo devotis famulis, genitus, qui per mortem suam destruxit diabolum. In serpente enim, unde primum mortis causa, id est peccatum, processit, mors figuratur. Unde: Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, sic exaltari oportet filium hominis, etc. Joan. 3..
Numbers 7:12Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda:
Numbers 10:14Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.
1 Chronicles 2:10Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.
This Verse In Other Editions
Study Matthew 1:4