Matthew 10:35
veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam: + 10.35 Veni enim. Hic Lucas ait: Erunt quinque in una domo divisi, tres in duo et duo in tres dividentur. Quomodo ergo, etc., usque ad circumcisionem cæterasque carnales observantias. Separare. Id est, privatos carnis affectus exstinguere, quibus ita invicem diliguntur, ut Deo minus serviant. Vel penitus avertantur, non quod non sint honorandi pater et mater, sed post Deum; hic est ordo charitatis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
36et inimici hominis, domestici ejus.
Cross References
Micah 7:5Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.
Matthew 24:10Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
Luke 21:16Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis: + 21.16 A parentibus, etc. Majus tormentum, cum aliquis ab illis patitur, de quibus præsumebat, quia cum damno corporis mala cruciant amissæ charitatis. Et quia dura sunt quæ prædicuntur de afflictione mortis, subditur consolatio de gaudio resurrectionis.