The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 21 › Luke 21:16

Luke 21:16

Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis: + 21.16 A parentibus, etc. Majus tormentum, cum aliquis ab illis patitur, de quibus præsumebat, quia cum damno corporis mala cruciant amissæ charitatis. Et quia dura sunt quæ prædicuntur de afflictione mortis, subditur consolatio de gaudio resurrectionis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And ye shall be betrayed both by parents, and brethren, and kinsfolks, and friends; and some of you shall they cause to be put to death.

In Context

15ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.

17et eritis odio omnibus propter nomen meum:

Read all of Luke 21

Cross References

Jeremiah 9:4Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. + 9.4 Unusquisque, etc. GREG. Callidus hostis cum a bonorum cordibus expelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur exquirit, et per eorum verba blandiens loquitur, qui plus cæteris amantur, ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis gladius ad intimæ rectitudinis intima irrumpat. A proximo suo. HIER. Quia et inimici hominis domestici ejus Mich. 6.. Fratrum quoque gratia rara. Et tradet pater filium, et filius patrem. Et duo in tres, et tres in duo dividentur Luc. 12..

Micah 7:5Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.

Mark 13:12Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.

Acts 7:59Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus. + 7.59 Obdormivit. Pulchre dictum est, Obdormivit, et non, Mortuus est, quia obtulit sacrificium dilectionis, et obdormivit in spe resurrectionis. Sancti non moriuntur, quia in melius mutantur, et vita temporalis in æternum vertitur. Saulus autem, etc. Non quidem lapidavit, sed lapidantibus consensit. Unde periret, nisi gratia Dei et pœnitentia ei subveniret; quia qui faciunt et consentiunt, digni sunt morte.

Acts 26:10quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam. + 26.10 Cum occiderentur detulit sententiam. ID. Alia editio: Occidendisque detulit sententiam, id est qualiter occiderentur ipse sententiam dedi. Detuli sententiam. Judicavi illos occidendos: non ait occidi, nisi forte ad occisionem pertineat quod sequitur: Puniens eos, etc., et amplius insaniens, etc.

Revelation 6:9Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant: + 6.9 Et cum. Ostensis tribulationibus quæ in præsenti imminent fidelibus, ne deficiant, aliquatenus certificans de propinqua corona patientes consolatur. Vidi subtus altare. Id est capiti suo humiliantes se, vel, sub, in absconso, quia nemo in hac vita percipit quomodo ibi sint. Altare. Christus super quem se omnes sancti offerunt, et quem habent munimentum. Vel ipsæ animæ altare sunt de quibus fumus procedit Deo delectabilis, et quia fuerunt sanguine liniti, modo sunt exsistentes subtus, id est in minori dignitate quam sint futuræ, quia nondum nisi unam stolam acceperunt. Interfectorum propter verbum. Vel aperto martyrio, vel aliquibus anxietatibus

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 21:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 21:15Luke 21Luke 21:17 →