The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 10 › Matthew 10:6

Matthew 10:6

sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But go rather to the lost sheep of the house of Israel.

In Context

5Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: + 10.5 In viam. Post resurrectionem dicit: Docete omnes gentes. Sed hoc ante: quia prius oportet Judæis prædicari, ne causam habeant non recipiendi, quia ad gentes apostolos misit.

7Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum. + 10.7 Appropinquabit regnum cœlorum. Per fidem prope est regnum. Sicut enim sit peccans terra, ita justus sit cœlum, in quo Deus præsidet; unde dicitur: Regnum Dei intra vos est Luc. 17., etc. Ecce quid debeant prædicare: Appropinquabit regnum cœlorum.

Read all of Matthew 10

Cross References

Jeremiah 50:6Grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus: de monte in collem transierunt; obliti sunt cubilis sui. + 50.6 Grex perditus. Hac sententia notantur reges Isrælitarum, qui errare fecerunt populum et declinare ad idololatriam: quorum fuit primus Jeroboam filius Nabath, qui fecit adorari vitulos aureos: deinde cæteri prævaricatores legis.

Ezekiel 34:6Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso: et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret: non erat, inquam, qui requireret.

Ezekiel 34:16Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam: et pascam illas in judicio.

Matthew 18:10Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. + 18.10 Videte ne contemnatis. Sic præcipio vobis severitatem dimittendi omnes amicitias, etc., usque ad salutem infirmorum quantum potestis. Quia angeli eorum. Cur non sunt contemnendi? quia pro eis quotidie mittuntur angeli. HIER. Magna dignitas animarum, ut unaquæque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum. Semper vident, etc. Visione Dei manifesta perfruuntur, etc., usque ad intra ipsum currunt qui ubique est.

Luke 15:3Et ait ad illos parabolam istam dicens:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 10:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 10:5Matthew 10Matthew 10:7 →