The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 10 › Matthew 10:5

Matthew 10:5

Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: + 10.5 In viam. Post resurrectionem dicit: Docete omnes gentes. Sed hoc ante: quia prius oportet Judæis prædicari, ne causam habeant non recipiendi, quia ad gentes apostolos misit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

These twelve Jesus sent forth, and commanded them, saying, Go not into the way of the Gentiles, and into any city of the Samaritans enter ye not:

In Context

4Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum. + 10.4 Et Judas Scariothis. Magnum in nobis exemplum doctrinæ, cum qui omnia noverat non dubitaret proditorem in discipulum eligere, atque apostolum ordinare. Habet enim Christus conscium munditiæ testem, cum suum non dubitet eligere proditorem.

6sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël.

Read all of Matthew 10

Cross References

Matthew 4:15[Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium: + 4.15 Terra Zabulon. ID. Quod primo positum est prætermittit evangelista; scilicet: Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim Isa. 9.: sicut et quod in medio est, etc., usque ad sed pro figura eorum qui vocandi sunt de gentibus, ea quæ gentium est hic memoratur.

Luke 9:2Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos.

Luke 10:1Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. + 10.1 Post hæc autem, etc. BED. Sicut in apostolis est, forma episcoporum, etc., usque ad sicut sol triduanum suæ lucis ambitum per septuaginta duas horas efficere solet. Misit illos binos. Per hoc quod binos mittit, innuitur quod nemo prædicationis officium debet suscipere, qui erga alium charitatem non habet. Vel bini mittuntur, secundum quod bina animalia missa sunt in arcam, id est masculus et femina, immunda prius in carnali generatione, sed mundata Ecclesiæ sacramento per spiritualem gratiam in discipulorum prædicatione.

Luke 17:16et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus. + 17.16 Et cecidit in faciem. Cadit in faciem, qui de perpetratis malis erubescit. Ibi enim cadit homo, ubi confunditur. Qui in faciem cadit, videt quo cadat; qui retro cadit, non videt. Boni ergo in faciem cadunt, quia humiliant se in his visibilibus, ut ad invisibilia erigantur; mali retro cadunt, quia cadunt in invisibilibus, ubi non vident quid eos sequatur.

John 4:9Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis. + 4.9 Dicit ergo. Nesciens quem potum petit ab ea, putans quod de aqua opponit se esse de alienigenis vasculis, quorum etiam conversatione non utuntur Judæi, sed Jesus qui fidem petebat, ei spiritum dare cupiebat, et eam admonet ut petat, spiritus est autem et donum Dei et viva aqua. Non enim, etc. Samaritanos Judæi exsecrantur et supplantatores vocant, quia eos hæreditate patris sui Jacob privaverunt abstinendo a cibis et vasis eorum.

John 4:22Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 10:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 10:4Matthew 10Matthew 10:6 →