Matthew 18:10
Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. + 18.10 Videte ne contemnatis. Sic præcipio vobis severitatem dimittendi omnes amicitias, etc., usque ad salutem infirmorum quantum potestis. Quia angeli eorum. Cur non sunt contemnendi? quia pro eis quotidie mittuntur angeli. HIER. Magna dignitas animarum, ut unaquæque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum. Semper vident, etc. Visione Dei manifesta perfruuntur, etc., usque ad intra ipsum currunt qui ubique est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.
Cross References
2 Samuel 14:28Mansitque Absalom in Jerusalem duobus annis, et faciem regis non vidit.
2 Kings 6:16At ille respondit: Noli timere: plures enim nobiscum sunt, quam cum illis. + 6.16 Nolite timere. Nolite timere eos qui occidunt corpus, et post non habent quid faciant vobis. Plures. ID. Possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plusquam duodecim legiones angelorum. Domine, aperi. ID. Valde necesse est ut Elisæus noster aperiat oculos cordis ad considerandum, quia omnes qui confidunt in illum non confundentur.
Psalms 15:4Multiplicatæ sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea. + 15.4 Multiplicatæ. Ibid. Qua mirificavit, etc., usque ad quæ in uno sono consonant, quibus voluntates ejus ostenduntur. 1
Psalms 34:7Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui; supervacue exprobraverunt animam meam. 1
Zechariah 4:10Quis enim despexit dies parvos? Et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram.
Matthew 1:20Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. + 1.20 Hæc autem eo cogitante. Hic docemur diu deliberandum esse in incertis, ne peccetur temeritate levitatis. Ecce angelus Domini. Quia sic pie cogitat, consolari meretur, et consilium suum meliori consilio mutatur. Fili David. Recognosce quod promissum est domui David, de qua tu es et Maria, et vide impletum in ea. Noli timere. Quamvis tantum sit quantum credis, et ne timeas pro reatu, sed amplectere charitatis intuitu. Conjugem. Conjux erat non concubitu, sed affectu, non conjunctione corporis, sed copulatione animorum. Nota conjugem dici a prima fide desponsationis. Igitur dispensationis est, si quis permittitur aliam ducere post sacramentum sponsionis, et si nunquam debitum solvere possit. Bene Joseph vir, et Maria conjux dicitur, cum in eo servatur affectus amoris, quod verum conjugium, et in ea sine coitu est fructus nuptiarum. In ea natum est. De ea nasci, est in lucem produci. In ea vero nasci, est concipi, vel secundum præsentiam angeli quam habet ex Deo: cui futurum quasi præteritum, natum dicitur. De Spiritu sancto est. Spiritus sanctus dicitur Deus, et donum Dei, et charitas, et sola charitas eum incarnari fecit.