Matthew 11:23
Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. + 11.23 Et tu, Capharnaum. Non solum Corozaim et Bethsaidæ væ erit, sed et tibi Capharnaum. Nunquid usque in cœlum exaltaberis? Nonne tu es quæ fama hospitii mei, et signorum in te factorum famosa efficeris, et contra prædicationem meam superbissime restitisti? Capharnaum interpretatur villa pulcherrima, in qua condemnatur perfida Jerusalem, cui dicitur: Justificata est Sodoma soror tua ex te, id est, ex tui comparatione cum illa, quæ non est exemplo Loth correcta, tu Filii Dei verbis et miraculis semper exstitisti ingrata.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.
24Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.
Cross References
Genesis 13:13Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis. + 13.13 Coram Domino. Cui crimen puniendum committitur: nam et hominibus manifestum crimen, sed non puniendum.
Isaiah 14:13Qui dicebas in corde tuo: In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis; + 14.13 In cœlum conscendam. ID. In firmamento erat, in cœlum ubi est Domini solium cupiebat ascendere. Hæc omnia ad hæreticos sunt referenda, qui cum deorsum sint cum principe suo, jactant se excelsos esse. In lateribus aquilonis. Unde: Ab aquilone exardescunt mala, et succenditur olla Jeremiæ. De quo: Dicam aquiloni, Da: id est, redde captivos. Nubium. Id est prophetarum, de quibus: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem Psal. 35.. Et veritas tua usque ad nubes. Judas nubes fuit cum aliis apostolis, sed vitio suo diabolum ascensorem suscepit.
Ezekiel 16:48Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiæ ejus, sicut fecisti tu et filiæ tuæ.
Ezekiel 31:16A sonitu ruinæ ejus commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum: et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano, universa quæ irrigabantur aquis.
Matthew 4:13et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim: + 4.13 Nazareth. RAB. Unde Christus Nazaræus dicitur, vicus est in Galilæa juxta montem Thabor, etc., usque ad quia in medio gentium ad dilatandum verbum Dei fortiter consistit, ut credentibus refugium periclitantibus ostendat fidei portum.
Matthew 16:18Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. + 16.18 Tu es. Non dico vocaberis, sed tu es Petrus ob fortitudinem fidei et confessionis constantiam. Petrus. A me petra, ita tamen ut mihi retineam dignitatem fundamenti: tu super me ordinabis lapides mundos, et abjicies leprosos. Sicut lumen et cætera nomina, ut: Vos estis sal terræ, a Domino sortiti sunt, apostoli, sic Simoni a se nomen Petri dedit. Et portæ. Portæ inferi sunt peccata, minæ, blandimenta, hæreses, quibus infirmi ruunt in mortem, qui non vere supra petram, sed super arenam domum professionis suæ credendi sunt ædificavisse, id est, non simplici et vera intentione Christum sequi, sed ob terrenam quamlibet causam habitum prætendisse. Qui enim in intimo cordis amore fidem Christi percipit, quidquid ingruit extra, facile vincit.