Matthew 12:10
Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum. + 12.10 Et ecce homo. Iste homo dicitur cæmentarius fuisse, quia manus cui spiritualis ædificii cura commissa fuit, arida erat usque ad tempus Christi. Ecce homo manum, etc. Significat humanum genus in fœcunditate boni operis arefactum pro manu ad pomum extensa, quam sanavit manus innocens in cruce extensa. Bene manus in Synagoga erat arida, quia ubi majus donum scientiæ, ibi transgressor majori subjacet culpæ. Interrogabant. Quia discipulos de violatione sabbati probabili exemplo excusaverat, ipsum volunt calumniari, ut si non curet, crudelitatis, vel imbecillitatis: vel si curet, transgressionis arguant. Sabbatis, etc. Præcipue sabbatis docet et operatur Jesus, non solum propter speciale sabbatum, sed et propter celebriorem populi conventum, quærens salutem omnium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
Cross References
Isaiah 32:6stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
Isaiah 59:13Peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem; concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.
Matthew 12:2Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. + 12.2 Non licet. Secundum præceptum legis. Sed quia alia scriptura dicit: Misericordiam malo quam sacrificium Ose. 6., melius fuit hominem de famis periculo liberare, quam sacrificium Deo offerre, quia hostia placens est salus hominum. De vastatione frugum non arguunt, quia licet per legem inde edere.
Matthew 22:17dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non?
Luke 11:54insidiantes ei, et quærentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.
Luke 14:3Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisæos, dicens: Si licet sabbato curare? + 14.3 Si licet, etc. Sabbatis præcipue docet et operatur Jesus, non solum propter spirituale sabbatum, sed et propter populi celebriorem conventum, quærens salutem omnium.