bible.software › Matthew › Matthew 12 › Matthew 12:9
Matthew 12:9
Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when he was departed thence, he went into their synagogue:
In Context
8dominus enim est Filius hominis etiam sabbati. + 12.8 Dominus est enim. Si David pastus et sacerdotes templi ministerio sabbatum violantes sine crimine sunt, quanto magis Filius hominis, qui verus est rex et sacerdos et dominus sabbati?
10Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum. + 12.10 Et ecce homo. Iste homo dicitur cæmentarius fuisse, quia manus cui spiritualis ædificii cura commissa fuit, arida erat usque ad tempus Christi. Ecce homo manum, etc. Significat humanum genus in fœcunditate boni operis arefactum pro manu ad pomum extensa, quam sanavit manus innocens in cruce extensa. Bene manus in Synagoga erat arida, quia ubi majus donum scientiæ, ibi transgressor majori subjacet culpæ. Interrogabant. Quia discipulos de violatione sabbati probabili exemplo excusaverat, ipsum volunt calumniari, ut si non curet, crudelitatis, vel imbecillitatis: vel si curet, transgressionis arguant. Sabbatis, etc. Præcipue sabbatis docet et operatur Jesus, non solum propter speciale sabbatum, sed et propter celebriorem populi conventum, quærens salutem omnium.
Read all of Matthew 12
Cross References
Luke 6:6Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida. + 6.6 Homo. BEDA. Mystice homo iste humanum genus significat in fecunditate boni operis arefactum, per manum in primo parente ad lignum extensam, quam sanat manus innocens in cruce extensa. Et bene manus in Synagoga erat arida, quia ubi majus donum scientiæ, ibi majori transgressor subjacet culpæ.
This Verse In Other Editions
Study Matthew 12:9