The Bible Software
bible.softwareMattheumMattheum 12 › Mattheum 12:24

Mattheum 12:24

Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum. + 12.24 In Beelzebub. Beel, id est, Baal: muscarum, ob sordes immolatitii sanguinis: deus est Accaron, quo nomine vocant principem dæmoniorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But when the Pharisees heard it, they said, This fellow doth not cast out devils, but by Beelzebub the prince of the devils.

In Context

23Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David?

25Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. + 12.25 Omne regnum. Necessaria complexione eos arguit. Vel enim Christus virtute Dei dæmones ejicit, vel in principe dæmoniorum. Si virtute Dei, frustra calumniantur. Si in principe dæmoniorum, regnum ejus divisum est, nec stabit: et ideo a regno ejus recedant: quod innuit eos sibi elegisse, dum in se non credunt.

Read all of Mattheum 12

Cross References

Matthew 9:34Pharisæi autem dicebant: In principe dæmoniorum ejicit dæmones. + 9.34 Pharisæi autem. In Pharisæis infidelitas Judæorum signatur.

Luke 11:15Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia. + 11.15 In Beelzebub. Ninus rex, conditor Ninive, Belo patri suo statuam consecravit, eique divinos honores instituit, cujus simulacri similitudinem suscipientes Chaldæi Bel vocabant. Palæstini suscipientes, Baal dicebant, Moabitæ Beelphegor. Judæi autem unius Dei cultores propter derisionem gentilium Beelzebub appellabant. Baal enim vir dicitur, Zebub musca, inde Beelzebub, id est, vir muscarum, sive habens muscas, propter sordes cruoris, qui in templo ejus immolabatur. Asserebant etiam Judæi in hoc simulacro principem dæmoniorum habitare, per cujus potestatem dicebant Jesum dæmonia pellere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 12:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 12:23Mattheum 12Mattheum 12:25 →