Matthew 12:8
dominus enim est Filius hominis etiam sabbati. + 12.8 Dominus est enim. Si David pastus et sacerdotes templi ministerio sabbatum violantes sine crimine sunt, quanto magis Filius hominis, qui verus est rex et sacerdos et dominus sabbati?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For the Son of man is Lord even of the sabbath day.
In Context
9Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
Cross References
Matthew 8:20Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. + 8.20 Vulpes foveas habent. Quasi dicat: Quid me propter lucra sæculi, etc., usque ad divinitati Christi non est locus. Filius autem hominis non habet, etc. Cum homines vocent eum Filium Dei, ipse seipsum vocat Filium hominis, humilitatis causa.
Mark 2:28Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati. + 2.28 Itaque Dominus. Quasi dicat: Si David rex et sacerdotes (secundum alium evangelistam) propter templi ministerium sabbatum violantes, crimine carent, quanto magis Filius hominis verus Rex et Sacerdos! et ideo Dominus sabbati in sabbato vulsarum spicarum crimine non tenetur reus.
Luke 6:5Et dicebat illis: Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.
1 Corinthians 9:21iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. + 9.21 His qui sub lege, etc. Samaritanis qui libros Moysi recipiunt, quibus non coutuntur Judæi. Sunt autem ex origine Persarum, quos sublato Isræl posuit rex Assyriorum vel Persarum ad incolenda loca Samariæ.
Revelation 1:10fui in spiritu in dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubæ, + 1.10 In Dominica die. Solet rerum qualitas ex tempore notari, ut Abraham in fervorem fidei, angelum in meridie vidit; Loth in perditionem Sodomæ vespere; Adam post meridiem audivit vocem Domini; Salomon, non reservaturus, sapientiam nocte suscepit. Audivi post me vocem. Post se audivit, quia dum de præsentibus eductus in anteriora veræ contemplationis se extenderet, etiam alios respicere admonitus est; vel: post se audit, quia a lege et prophetis prædictum est hoc, id enim intelligit.