The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 13 › Matthew 13:16

Matthew 13:16

Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt. + 13.16 Beati. Vere beati, quia hoc etiam præsentialiter videre et audire meruerunt, quod nullus priorum quantivis meriti meruit, quamvis multum desideraverit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But blessed are your eyes, for they see: and your ears, for they hear.

In Context

15Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.] + 13.15 Oculos suos. Id est, ipsi sibi causa fuerunt ut Deus eis oculos clauderet. Ne quando. Id est, ideo, quia oculos et aures aperire noluerunt, non meruerunt aliquando converti: quod tamen misericorditer factum est eis.

17Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt. + 13.17 Et justi. Lucas justos reges dicit, quia motus suos bene regunt

Read all of Matthew 13

Cross References

Matthew 5:3Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum. + 5.3 Beati. GREG. NYSS. Beatitudo, ut mea fert opinio, comprehensio est omnium earum rerum quæ, etc., usque ad miseria enim est in acerbis et tristibus nostraque voluntate non occidentibus casibus et calamitatibus ærumna. Beati pauperes. Sententiarum numerus diligenter est attendendus. Incipit enim beatitudo ab humilitate. HIER. Beati pauperes spiritu. Quia non necessitas sed fides, et devotio paupertatis beatos facit, etc., usque ad sicut initium sapientiæ timor Domini, sic paupertas est principium beatitudinis. CHRYSOST. Pauperes spiritu sunt humiles et contriti corde. Spiritum autem hic animam et voluntatem dixit. Quoniam autem multi sunt humiles non spontanei, sed astricti necessitate, primos vocat beatos.

Luke 2:29[Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: + 2.29 Nunc dimittis servum tuum. AMBR. Qui vult dimitti, veniat in Hierusalem, etc., usque ad tunc dimittetur ut non videat mortem, quia viderat vitam.

John 20:29Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt. + 20.29 Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Non ait tetigisti, sed vidisti: quia visus quodam modo generalis sensus est qui de aliis quatuor dici solet. Forsitan non fuit ausus tangere; sed aspiciendo tantum, seu etiam tangendo credit. Beati. Commendat fidem gentium, sed præterito utitur, ut qui quod erat futurum, in sua prædestinatione noverat jam factum.

2 Corinthians 4:6quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu. + 4.6 Lucem splendescere. Quod fuit in separatione elementorum. Cœperunt enim tenebræ, ex quo confusa moles cœli et terræ cœpit esse: post accedente luce quod factum est; melius redditur. In quo proficientis hominis affectio significatur, unde fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino Ephes. 5.. In faciem Jesu. Hunc habet sensum: Quoniam divina natura sub aspectum non cadit, per sumptam humanitatem divina luce resplendentem, et fulgura emittentem aspicitur, ut licet. Hinc autem etiam manifestum est, quod Deus incredulitatem non immisit, qui intelligentis lucis splendorem omnibus abunde præbuit: sed ipsi quidem dilexerunt incredulitatem, ipse autem eis cum nollent aspicere radium non præbuit. Scientiæ claritatis. Scientia gloriæ Dei est qua scimus lumen esse quo tenebræ nostræ illuminantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 13:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 13:15Matthew 13Matthew 13:17 →