Matthew 13:21
non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 19:28Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? + 19.28 Quare ergo nunc. Perversi quia in lingua justi accusationem invenire appetunt, verbi radicem quærunt, ex qua loquendi originem sumant, et ramos loquacitatis dilatent: sed tamen sanctus vir mala quæ fugiant, miseratus ostendit.
Psalms 36:3Spera in Domino, et fac bonitatem; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. 1
Proverbs 12:12Desiderium impii munimentum est pessimorum; radix autem justorum proficiet.] + 12.12 Desiderium. Desiderat impius, etc., usque ad dicit e contra de bonis. Radix autem justorum proficiet, fides, spes, charitas, quibus in Christo sunt radicati non eos fallunt; sed plus quam sperant in futuro percipient.
Matthew 5:10Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum. + 5.10 Beati qui persecutionem. In prædictis septem est perfectionis ostensio et probatio. Qui prædicta habent, pati possunt persecutionem: et recte tenet prædicta quæ accepit qui pro eis paratus est mori.
Matthew 7:26Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam: + 7.26 Qui audit verba mea, etc., exterius. Et ideo non habet excusationem, sed est ruina ejus magna: quia monita salutis contempsit. Viro stulto. De quo dicitur: Inimicus homo hoc fecit, cujus opera omnia instabilia sunt, et ruinæ patent. Super arenam. Qualiacunque sint quæ super concupiscentiam vitiorum fundantur, non stabunt.
Matthew 10:37Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. + 10.37 Qui amat patrem. Post Deum amandi sunt, sed si utrumque non potest servari, odium in suos, pietas est in Deum.