Matthew 13:28
Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? + 13.28 Vis, imus. Cum spiritualis homo audit hoc esse a diabolo qui nihil valet contra voluntatem Dei, potest ei voluntas suboriri, ut tales auferat de mundo si facultatem habeat. Sed consulit justitiam Dei, an facere debeat, et an Deus velit esse hoc officium hominum. Sed Veritas respondet: Non nosse hominem in hac vita qualis futurus sit qui modo errat, et quid bonis conferat ejus error: et ideo eos non esse tollendos, ne forte interficiantur, qui forte futuri sunt: vel ne bonis obsit, quibus prosunt, etc. Tunc vero opportune fieri, cum jam non est commutandæ vitæ tempus et proficiendi aliis: et tunc non ab hominibus, sed ab angelis dicit fieri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Luke 9:49Respondens autem Joannes dixit: Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum: quia non sequitur nobiscum. + 9.49 Joannes dixit. Joannes diligens Deum et a Domino dilectus, excludendum putat a beneficio qui non utatur obsequio, ideo docetur neminem a bono quod ex parte habet, esse arcendum, sed ad hoc potius quod nondum habet esse provocandum. Tales etiam ob aliorum salutem admittendi censentur. Igitur in hæreticis vel in malis catholicis, non sacramenta communia in quibus nobiscum sunt, et adversum nos non sunt, sed divisionem paci veritatique contrariam, qua adversum nos sunt, et Dominum non sequuntur nobiscum, detestari et prohibere debemus.
2 Corinthians 2:6Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus: + 2.6 Objurgatio hæc, quæ fit a pluribus ita ut e contrario magis. Quæ etsi pro temporis quantitate vel alio modo non satis digna pœna videtur, in hoc tamen non est parva æstimanda, quod fit a pluribus quibus congregatis Satanæ traditus est. Magnum utique dolorem patitur, qui delictum suum plures videt horrere. Et ita sufficit, quod a pluribus objurgetur.
Jude 1:22Et hos quidem arguite judicatos: