bible.software › Matthew › Matthew 13 › Matthew 13:29
Matthew 13:29
Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. + 13.29 Et ait: Non, etc. Ecce patientia. Non enim audito dolore exarsit in iram, nec mox ulcisci voluit, ita et nos læsi patienter feramus. Ne forte. Hic datur locus pœnitentiæ et monemur non cito amputare: quia qui errat hodie, cras forte defendet veritatem. Si ergo modo avelleretur, triticum quod futurum erat eradicaretur. Vel necesse est ut mali permisti sint bonis per quos exerceantur. Vel quorum comparatione nitantur ad melius, quibus sublatis altitudo charitatis marcescit quod est eradicari. Ibi patienter tolerandi sunt mali, ubi aliqui inveniuntur quibus adjuventur boni. AUG. Multitudo non est excommunicanda, nec princeps populi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But he said, Nay; lest while ye gather up the tares, ye root up also the wheat with them.
In Context
28Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? + 13.28 Vis, imus. Cum spiritualis homo audit hoc esse a diabolo qui nihil valet contra voluntatem Dei, potest ei voluntas suboriri, ut tales auferat de mundo si facultatem habeat. Sed consulit justitiam Dei, an facere debeat, et an Deus velit esse hoc officium hominum. Sed Veritas respondet: Non nosse hominem in hac vita qualis futurus sit qui modo errat, et quid bonis conferat ejus error: et ideo eos non esse tollendos, ne forte interficiantur, qui forte futuri sunt: vel ne bonis obsit, quibus prosunt, etc. Tunc vero opportune fieri, cum jam non est commutandæ vitæ tempus et proficiendi aliis: et tunc non ab hominibus, sed ab angelis dicit fieri.
30Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum. + 13.30 Sinite. Hoc videtur contrarium illi apostolico: Auferte malum ex vobis I Cor. 5.. Sed sicut inter lolium et triticum quamdiu herba est, parum distat: ita monet Dominus ne de ambiguo judicemus, quod Dominus in die judicii non suspiciose, sed manifeste damnabit. In patiendo justitiam meditemur: in judicando justitiam non negligamus. Et in tempore. Qui longanimiter tulit per justitiam, digna retribuit: discretæ enim sunt virtutes, sed non contrariæ. Et alligate. In hac vita non est alligatio, alioquin non tot ab errore resipiscerent.
Read all of Matthew 13
This Verse In Other Editions
Study Matthew 13:29