Matthew 13:46
Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam. + 13.46 Inventa autem. Id est, Christo, qui præest omnibus hominibus, vel spirituali præcepto dilectionis. Vel intellecto verbo, quod erat apud Deum penetrata carnis testudine. Vel cœlestis vitæ dulcedine, pro qua omnia vilescunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Who, when he had found one pearl of great price, went and sold all that he had, and bought it.
In Context
Cross References
Isaiah 33:6Et erit fides in temporibus tuis: divitiæ salutis sapientia et scientia; timor Domini ipse est thesaurus ejus. + 33.6 Tuis. O Ezechia; vel suis secundum alios, scilicet liberati populi. Ejus. HIER. Scilicet salutis: sine timore enim neque sapientia, neque scientia quidquam prodest, unde: Habebis multa bona si timueris Deum Tob. 4.; et: Initium sapientiæ timor Domini Psal. 110..
Mark 10:28Et cœpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. + 10.28 Ecce nos dimisimus. Grandis fiducia: piscator erat, dives non erat, victum manu et arte quærebat, et tamen confidenter dicit: Ecce nos reliquimus omnia. Et secuti sumus. Quia non sufficit sic dimittere, jungit quod perfectum est, et secuti sumus te. Quasi dicat: Fecimus quod jussisti: quid ergo dabis præmii?
Acts 20:24Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.
Galatians 6:14Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. + 6.14 Mihi mundus crucifixus est. Contigit plerumque, ut homo mundum mente non teneat, sed tamen mundus eum in suis occupationibus astringit et mortuus est homo mundo, et mundus quasi vivus eum conspicit, dum alio intentum in suis actibus rapere contendit; sed nec Paulus mundum cupit, nec mundus eum: ut in duobus mortui neuter neutrum videt. Quia igitur nec Paulus mundi gloriam quærebat, nec a mundi gloria ipse quærebatur, ideo et se mundo et mundum sibi crucifixum gloriatur. Et ego mundo. Nec ego in mundo aliquid cupio, nec ipse suum aliquid in me cognoscit. Sicut Dominus ait: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam Joan. 14..
Colossians 2:3in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.
Revelation 21:21Et duodecim portæ, duodecim margaritæ sunt, per singulas: et singulæ portæ erant ex singulis margaritis: et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. + 21.21 Et duodecim portæ. Quasi dicat: Dixi esse duodecim portas, et cum ita sint duodecim illæ portæ, id est prophetæ introducentes ad fidem Trinitatis ex quatuor mundi partibus. Per singulas, id est, per instructionem singulorum; sunt margaritæ, id est, imitatores eorum, qui de quacunque parte mundi ad fidem Trinitatis vocentur, sunt splendidi virtutibus. Singulæ portæ, etc. Quasi dicat: Ad hoc ut essent portæ, oportuit esse margaritas. Plateæ civitatis aurum. Id est sapientia, vel claritate pleni, mundi a criminali macula. Vitrum per lucidum. Id est nullas sordes in se celantes. Vel quia possunt mali in operibus nequitiam suam, velut in speculo, cognoscere.