Matthew 13:45
Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas. + 13.45 Negotiatori. Beatitudinem qua exuti sumus culpa primi hominis, debemus omnes, intelligendo recte et operando bene, negotiari. Bonas margaritas. Bonæ margaritæ, lex et prophetæ. Una pretiosa, scientia Salvatoris, pro qua homo, ut Paulus, omnibus mysteriis legis et observationibus renuntiavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Again, the kingdom of heaven is like unto a merchant man, seeking goodly pearls:
In Context
Cross References
Psalms 4:6Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? + 4.6 Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Futura, scilicet de quibus dubitant et desperant. Ad quod respondens ostendit breviter quæ bona sunt quærenda. 1
Proverbs 3:13Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. + 3.13 Beatus homo, etc. Quia positos sub disciplina, etc., usque ad et in futuro ejus visione perfrui. Et qui affluit prudentia. Bene, cum diceret, etc., usque ad corda sua ad percipiendam ejus amplitudinem laxare.
Proverbs 8:18Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia. + 8.18 Mecum sunt divitiæ. Opes superbas, opes excelsas dicit, etc., usque ad et promissa ipsius exspectamus in quibus est justitia.
Ecclesiastes 12:8Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.] + 12.8 Vanitas vanitatum. Post descriptionem humanæ fragilitatis et mortis, pulchre quod proposuerat concludit: Vanitas vanitatum. Quasi, noli luxuriari, noli delicias quærere, cum scias te celeri fine transire et ad judicium festinare.
Matthew 13:24Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo: + 13.24 Aliam parabolam. Quasi dives paterfamilias invitatos diversis reficit cibis, ut unusquisque secundum naturam stomachi sui varia alimenta susciperet. Unde et dixit aliam parabolam et non alteram, ut plures sequi intelligantur. Hæc parabola proponitur, dimissis turbis, domi rogantibus discipulis exponitur. Et docet hic bonam voluntatem, et cautelam, et patientiam, et discretionem, et longanimitatem, et justitiam.
Matthew 22:5Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: + 22.5 Alius in villam. In villam ire est terreno labori immoderate incumbere. Negotiari vero, terrenis lucris inhiare.