Matthew 14:24
navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. + 14.24 Navicula autem. Navis in medio mari, solus Jesus in terra: quia aliquando ita est Ecclesia non modo afflicta, sed et fœdata ut prorsus videatur derelicta a Deo: sed Deus eam non relinquit. Unde Marcus ait: Vidit eos laborantes remigando Marc. 6.. Etsi non præsens, et si differt, tamen videt et corroborat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But the ship was now in the midst of the sea, tossed with waves: for the wind was contrary.
In Context
Cross References
Matthew 8:24et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat. + 8.24 Ecce motus. Non ex se orta est tempestas, sed ejus imperio: ut discipuli magis timeant et rogent: et rogantibus ostendat potentiam. Dormiebat. Dormit in nobis Dominus, id est fides Domini, cum negligentius agimus, et ideo tempestas. Si vero fides resurgit, imperat ventis et fluctibus.
John 6:18Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.