The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 14 › Matthew 14:25

Matthew 14:25

Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. + 14.25 Quarta autem. Tota nocte periclitantur, quia cum se homo considerat, nihil invenit nisi tenebras angustiarum et æstus hostium. Venit ad eos. Marcus ait: Volens præterire eos, pro quibus tamen liberandis venit. Quod fit ut ad horam turbati, sed mox liberati amplius stupeant, et gratias agant, quod idem sæpe fit in passionibus sanctorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And in the fourth watch of the night Jesus went unto them, walking on the sea.

In Context

24navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. + 14.24 Navicula autem. Navis in medio mari, solus Jesus in terra: quia aliquando ita est Ecclesia non modo afflicta, sed et fœdata ut prorsus videatur derelicta a Deo: sed Deus eam non relinquit. Unde Marcus ait: Vidit eos laborantes remigando Marc. 6.. Etsi non præsens, et si differt, tamen videt et corroborat.

26Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. + 14.26 Et videntes, etc. Quia sæpe fit ut cum aliqua subito diutinæ tribulationis oritur sedatio, non statim credatur vera liberatio. Ideoque permanente priori formidine intensa, ad liberationem dirigitur oratio.

Read all of Matthew 14

Cross References

Psalms 93:3Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; 1

Matthew 24:43Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. + 24.43 Si sciret, etc. Nesciente patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit, et ad supplicium trahit. Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum judicis occulte venientem præcavens occurreret pœnitendo.

Luke 12:38Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. + 12.38 Et si venerit in secunda, etc. Vigilias vocat a similitudine excubantium. In nocte hujus mundi semper debemus esse contra hostem solliciti, et exspectare lucem venturam, id est adventum judicis. Prima ergo vigilia custodia pueritiæ est, secunda juventutis, tertia senectutis. Si quis vero in pueritia vigilare neglexerit, non tamen desperet, sed etiam in juventute vel saltem tandem in senectute resipiscat, quia pius judex moras nostras patienter exspectat. Qui ad excutiendam mentis desidiam exteriorum damnatorum similitudinem inducit, ut per hoc animus ad custodiam sui suscitetur. Unde, Hoc autem scitote quoniam si sciret paterfamilias. Nesciente patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit, et ad supplicia trahit. Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum judicis occulte venientem præcavens, pœnitendo occurreret.

Revelation 10:2et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram: + 10.2 Et habebat in manu sua libellum apertum. Id est omnes Scripturas operatione sua completas, partim prædicando, partim quæ de se dicta erant, complendo: tandem suis sensum aperiendo. Pedem suum. Id est portatores firmos in fide et sustinentes alios. Sinistrum autem super terram. Id est super eos, qui quoquo modo sustentabant etsi non credebant. Hoc est: posuit majores et firmiores prædicatores super majores peccatores, minores super minores.

Revelation 10:8Et audivi vocem de cælo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram. + 10.8 Sicut evangelizavit. Intentio prophetarum prima fuit de adventu Domini, et de consummatione sæculi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 14:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 14:24Matthew 14Matthew 14:26 →