Mattheum 15:24
Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël. + 15.24 Non sum missus. Quasi dicat: Prius oportet me sacramentum mei adventus complere in Judæis, et sic adducere alias oves, et hoc de signo petitionem hujus differendo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But he answered and said, I am not sent but unto the lost sheep of the house of Israel.
In Context
25At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me.
Cross References
Jeremiah 50:6Grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus: de monte in collem transierunt; obliti sunt cubilis sui. + 50.6 Grex perditus. Hac sententia notantur reges Isrælitarum, qui errare fecerunt populum et declinare ad idololatriam: quorum fuit primus Jeroboam filius Nabath, qui fecit adorari vitulos aureos: deinde cæteri prævaricatores legis.
Ezekiel 34:16Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam: et pascam illas in judicio.
Matthew 9:36Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem.
Matthew 18:11Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.
Acts 3:25Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. + 3.25 Testamenti. BEDA. Ex illo testamento quod ad Moysen, etc., usque ad, in semine tuo benedicentur omnes gentes. Patres. Posuit plurale patres, et non singulare patrem, quia non soli Abrahæ, sed Isaac et Jacob promissum est. In semine tuo, etc. BEDA. Semen Abrahæ Christus est - in fide cujus omnibus familiis, Judæis scilicet et gentibus, benedictio promissa est. Omnes familiæ. Non quod omnes, sed quia nulla benedicitur nisi in eo, sicut et illud: Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum Joan. 1.. Benedicentur. In Adæ peccato maledictæ, in Christo benedictæ sunt, in quo et illi benedicuntur qui incarnationem præcesserunt: quia idem homo Deus januam cœli aperuit, et in fine dicet omnibus electis: Venite, benedicti Patris Matth. 25., etc.
Romans 15:8Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: + 15.8 Circumcisionis. Id est Judæorum ad quos corporaliter venit; unde: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Propter veritatem. Non repulit Judæos, quibus proprie veritas, gentibus misericordia, quibus nulla promissio facta erat. Promissiones. Promiserat enim Abrahæ: In semine tuo benedicentur omnes gentes Gen. 22.. Et David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam Psalm. 131.. Et item Jacob dixit: Orietur stella ex Jacob Num. 24..