Mattheum 15:27
At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. + 15.27 Etiam, Domine. Sub persona mulieris, mira fides Ecclesiæ, et patientia, et humilitas prædicatur. Fides, quia credit posse sanari filiam. Patientia, quia toties despecta in precibus perstat. Humilitas, quia se non canibus, sed catellis comparat. Nam et catelli. Mensa, est sacra Scriptura; micæ puerorum, sunt interna mysteria quibus humiles reficiuntur sub mensa: quia Scripturæ humiliter subditi, catelli gentes humiles. Parvuli edunt non panes, non crustas, id est, non litteræ superficiem, sed medullam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And she said, Truth, Lord: yet the dogs eat of the crumbs which fall from their masters’ table.
In Context
Cross References
Genesis 32:10minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior. + 32.10 Transivi Jordanem, etc. Per baptismum conjunctus est paries de gentibus, ei qui ex Judæis: primitivæ tamen Ecclesiæ non deest timor Judæorum, quod significat Esau.
Job 42:2[Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
Ezekiel 16:63ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os præ confusione tua, cum placatus tibi fuero in omnibus quæ fecisti, ait Dominus Deus.
Matthew 5:45ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos. + 5.45 Filii. Non degeneres. Quasi diceret: Accepta potestate operibus agite ut sitis filii renascendo per charitatem. Patris. Jam dicitur pater. Videte ut sitis filii renati ex Deo qui est charitas. Qui solem. Hunc visibilem. Nam inquiunt in libro Salomonis, Sol justitiæ non illuxit nobis Sap. 5.. Et de pluvia doctrinæ propheta dicit: Super unam civitatem pluit, et non super alteram. Solem suum Amos. 4., etc. Quasi dicat: Quem fecit, cujus proprie sunt omnia quæ de nihilo creavit. Quid ergo nos faciemus de his quæ de munere ejus accepimus?
Luke 7:6Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres: + 7.6 Jesus autem ibat. Solo verbo potenter curaturus, ad humilitatis commendationem visitare dignatur languentem; et qui ad sanandum reguli filium ire noluit, ne divitias honorasse videretur, ad servum vadit, ne servilem conditionem sprevisse putaretur. Elucet fides in operibus dum sanat, sed plus operatur humilitas in affectibus dum vadit. Non sum dignus. Propter vitæ gentilis conscientiam, gravari se magis dignatione putavit Domini quam juvari, nec posse habere hospitem Christum, cujus etsi fide præditus, nondum tamen sacramentis imbutus. Sed quia quod infirmitas humana non præsumit, divina gratia dare novit in figuram gentilis populi, et suam fidem nondum catechizatus a Domino laudari et famulum sanari promeruit.
Luke 16:21cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. + 16.21 Cupiens. In una re duo judicia Dei explentur: ex visione pauperis diviti non miserenti cumulus damnationis infertur; et rursum ex visione divitis, tentatus quotidie pauper probatur, quem ad majorem ipsius probationem paupertas simul et ægritudo, et visa divitis copia, et nulla sibi adhibita consolatio, afficiunt. Canes. Potest in lingua canum lingua significari adulantium qui vulnera lingunt, dum mala quæ in nobis reprehendimus improbo favore laudant.