The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 5 › Matthew 5:45

Matthew 5:45

ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos. + 5.45 Filii. Non degeneres. Quasi diceret: Accepta potestate operibus agite ut sitis filii renascendo per charitatem. Patris. Jam dicitur pater. Videte ut sitis filii renati ex Deo qui est charitas. Qui solem. Hunc visibilem. Nam inquiunt in libro Salomonis, Sol justitiæ non illuxit nobis Sap. 5.. Et de pluvia doctrinæ propheta dicit: Super unam civitatem pluit, et non super alteram. Solem suum Amos. 4., etc. Quasi dicat: Quem fecit, cujus proprie sunt omnia quæ de nihilo creavit. Quid ergo nos faciemus de his quæ de munere ejus accepimus?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That ye may be the children of your Father which is in heaven: for he maketh his sun to rise on the evil and on the good, and sendeth rain on the just and on the unjust.

In Context

44Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: + 5.44 Diligite. Contra Ecclesiam pugnatur tribus modis: odio, verbis, cruciatu corporis. Ecclesia econtra diligit, benefacit, orat. Hoc est novum mandatum, hoc de filiis iræ facit filios Dei; unde sequitur: Ut sitis fiili. Adoptio filiorum sola charitate acquiritur. Benefacite. Ministrando cibum mentis vel corporis. Quod facit etiam qui dicit eum hujusmodi nec cibum sumere. Omnia enim ea spectant, ut fratres fiant. Singulis singula opponuntur, ut omnes partes malitiæ bonitate vincantur. Videntur contra esse imprecationes prophetarum quæ non dicuntur voto optantium, sed spiritu prævidentium. Orate. AUG. Non ait hoc pro fratribus in quibus sunt aliquando peccata persecutione inimicorum graviora, etc., usque ad cum etsi peccasse fateantur, et fecisse mala vehementer eos pœniteat, tamen hujusmodi affectiones mentis habent ut se non humilient ad petendam veniam. Movere autem potest, quod Joannes in Epistola de dilectione Dei et proximi tantum monere videtur, ut fratres diligamus, cum Dominus dicat et pro inimicis orandum. Sed fratres intelliguntur non solum qui jam credunt, sed qui credituri sunt, pro quibus orandum est, ut fraterno fœdere nobis socientur.

46Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? + 5.46 Publicani. Exactores Romanorum, quos Judæi sic vocant, quia de republica curam gerebant. Dicuntur et nomen traxisse a Publio Romano rege, qui prius eos ordinavit.

Read all of Matthew 5

Cross References

Psalms 145:9Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet. + 145.9 Pupillum et viduam suscipiet. AUG. Omnis Ecclesia gentium adventitia est ad patres, non carne, sed imitando, filia. Pupilli sunt omnes in peregrinatione, quibus est absens pater; et omnis fidelis anima est vidua sponso absente: unde et magis patrem et sponsum desiderant, et hos protegit Deus non visus, sed desideratus. 1

Luke 6:35Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. + 6.35 Verumtamen, etc. Postquam dilectionem et mutuum beneficium peccatorum quasi infructuosa redarguit, nunc qualiter hæc a fidelibus fructuose fieri debeant ostendit, quasi dicat: Quamvis peccatoribus non prosit talis dilectio et mutuum beneficium, tamen vos diligite, non tantum ductu naturæ, sicut illi amicos, sed altiori gradu virtutis inimicos. Philosophi in tres partes dividunt justitiam: unam in Deum, quæ pietas dicitur; alteram in parentes, vel reliquum humanum genus; tertiam in mortuos, ut his exsequiarum justa solvantur. Sed Dominus legis oraculum et prophetiæ fastigium supergressus, in eos quoque qui læserint pietatis porrexit officium. Nihil inde sperantes: et erit. Non in hominem spem mercedis figentes. Qui sive reddat quod commodastis, reddet tamen et Deus quo jubente fecistis, sive non reddat, hæreditas vestra in æternum erit.

Acts 14:17Et hæc dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.

1 John 3:9Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. + 3.9 Peccatum non facit. Non de omni peccato dicit: Si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, sed de violatione charitatis, quam qui semen Dei, id est verbum Dei quo renatus est, in se habet, committere non potest. Quoniam semen ipsius est. Verus Filius Patris non potest legem dimittere. Lex Patris est: Diligite invicem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 5:45

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 5:44Matthew 5Matthew 5:46 →