Matthew 15:8
[Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me. + 15.8 Labiis me honorat. Magister, scimus quia verax es Marc. 12.. Vel exteriorem munditiam commendando, interior et quæ vera est, in eis non est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.]
Cross References
Proverbs 23:26Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.
Jeremiah 12:2Plantasti eos, et radicem miserunt: proficiunt, et faciunt fructum: prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum.
John 1:47Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. + 1.47 Ecce vere Isrælita. Dolus, id est simulatio. Si enim habet peccata, confitetur. Non ergo negat peccatorem, sed in eo laudat confessionem. Pharisæi autem sunt dolosi qui se bonos prædicant cum sint mali.
Hebrews 3:12Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo: + 3.12 Cor malum incredulitatis. Ut putetis Christum non sufficere sine lege, quod est malum, quia sic ruit homo in multa peccata. Nec hoc leve, quia hoc est cor discedendi a Deo vivo.