John 1:47
Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. + 1.47 Ecce vere Isrælita. Dolus, id est simulatio. Si enim habet peccata, confitetur. Non ergo negat peccatorem, sed in eo laudat confessionem. Pharisæi autem sunt dolosi qui se bonos prædicant cum sint mali.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 32:2Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi. + 32.2 Cithara. ID. Ab inferiori sonat, et ex terra est, unde laudemus, id est, prosperitas et adversitas, quæ ab eo sunt nobis. In psalterio. Dum attendis superiora quæ tibi dedit, cœlestem doctrinam. Per citharam caro, per psalterium charitas intelligitur: ad quæ decem præcepta legis pertinent: tria in prima tabula ad Deum, septem in secunda ad proximum. 1
John 4:16Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. + 4.16 Vade, voca virum tuum, etc. Ut eo duce ad contemplationem spiritualis intelligentiæ ascendas: vade, voca virum tuum. Tu sensualis voca rationalem intellectum, quo ut viro regaris, tu quæ modo carnaliter sapis, hunc ego lux et caput viri illuminabo. Quasi dicat: Hæc quæ dico non carnaliter, ut tu animalis facis, sed spiritualiter sunt intelligenda et ductu rationis accipienda, et ideo tu para intellectum mihi et veni, intelligendo hæc spiritualia quæ dico.
John 8:39Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite. + 8.39 Responderunt et dixerunt ei. Quia arguit eos facere mala patris, fatentes patrem suum esse Abraham, provocant aliqua maledicere contra Abraham, ut sit eis occasio faciendi quod volebant, sed Dominus Abraham laudat et istos degeneres damnat, dicens: Si filii Abrahæ, etc.
Romans 9:4qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:
Philippians 3:3Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, + 3.3 Nos enim, etc. Id est: Nos habemus circumcisionem: hoc voluit dicere Apostolus: Nos sumus justitia. Circumcisio enim justitia est. Magis autem commendat dicendo nos esse circumcisionem, id est justitiam, quam dicendo nos esse circumcisos, id est justos: sic tamen ut cum justitiam dicit esse, justos intelligamus. Qui Spiritu Dei, vel, Deo, etc. Notat Spiritum Domini cui latria exhibetur, sed ea servitus soli Creatori exhibenda. Alia est servitus, qua per charitatem jubemur servire invicem, quæ Græce dicitur dulia. Et non in carne fiduciam. Carne servit qui de rebus carnalibus sperat se placere Deo. Cum vero et ipsa caro per bona opera spiritui subditur, spiritu servimus Deo, qui carnem domamus, ut spiritus obtemperet Deo.
1 Peter 2:22qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: