Matthew 27:32
Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. + 27.32 Cyrenæum. Ecce non Hebræus, sed alienigena opprobrio Christi subditur, ut plenitudo sacramentorum transire a circumcisione ad præputium ostendatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 4:3si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino: + 4.3 Si sacerdos, etc. ORIG. Observandum est quod in peccato pontificis legislator non addit quod ignorans aut nolens peccaverit: neque enim ignorantia in eum cadere potest, qui ut doceret cæteros provectus est. ID. Si sacerdos, etc. Terror simul et misericordia, etc., usque ad qui conscientia infirmitatis mordetur. Id. Si sacerdos, etc. Pontifex, sensus pietatis et religionis, etc., usque ad Christi morte reparatur. Vitulum immaculatum Domino, etc. ID. Secundo invenimus offerri a pontifice vitulum in holocaustum, etc. usque ad in quo passus est Christus.
Leviticus 4:21Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis. + 4.21 Vitulum efferet extra castra ID. Sufficit nobis conclusio legis ad manifestanda præsentia, nihil enim præcipitur hic mutari pro peccato multitudinis. Manifestum est quod idem peccatum plebis et sacerdotis intelligit, ideo in utroque idem sacrificium ordinavit.
1 Kings 21:10et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.
Matthew 5:41et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. + 5.41 Mille passus. Hoc est iter sabbati, quo designatur perfectio spiritualis: quia non licet in sabbato servile opus facere. Alia duo. Vadit et alia duo qui dum corpore tantum in servitutem redigitur, spiritu et anima, id est ratione et voluntate, redigi est paratus.
Mark 15:21Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. + 15.21 Et angariaverunt. BEDA. Ipse Dominus primo crucem suam portavit, sicut Joannes dicit: Post iste Simon, de quo et alii dicunt, et hoc satis congruo ordine mysterii. Christus enim passus pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus Joan. XIX; I Petr. 2.. HIER. Simon qui portat crucem in angaria, hic est qui laborat pro laude humana. Cogunt eum homines huic labori quem non cogit timor vel dilectio Dei. Patrem Alexandri. Magnæ opinionis Simon iste videtur esse, cum et filii ejus tanquam noti omnibus ex nomine designantur. HIER. Alii per merita patrum suorum commemorantur, alii per merita filiorum. Hic autem Simon, etc., usque ad unde: per Jeremiam ad Judæam dicitur: Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum.
John 19:17Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, hebraice autem Golgotha: + 19.17 Bajulans. Portabat crucem suam Jesus. Grande ludibrium impiis, grande mysterium piis gloriantibus, quasi in sceptro regni, et est crux candelabrum lucernæ quæ non erat sub modio ponenda. Primo Dominus crucem portat, quia prior passus est; postea imposita est Simoni Cyrenæo, quia debemus sequi vestigia.