The Bible Software
bible.softwareMattheumMattheum 17 › Mattheum 17:15

Mattheum 17:15

Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. + 17.15 Et obtuli, etc. Latenter accusat discipulos, cum sæpe impossibilitas curandi non vitio curantium, sed eorum qui curandi sunt, proveniat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Lord, have mercy on my son: for he is lunatick, and sore vexed: for ofttimes he falleth into the fire, and oft into the water.

In Context

14Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. + 17.14 Et cum venisset. Loca rebus congruunt, etc., usque ad infirmos confortat, docet, castigat. Quia lunaticus est. Hunc Marcus surdum et mutum dicit, etc., usque ad per creaturam infamet creatorem.

16Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me. + 17.16 Respondens. Non tædio superatus, qui mitis est in verba erumpit, sed sicut medicus ægroto contra sua præcepta agenti.

Read all of Mattheum 17

Cross References

Job 2:7Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus; + 2.7 Egressus igitur Satan. GREG. Accepta licentia, etc., usque ad pœnitendo respicit, ne qua elatio surgat.

Matthew 8:31Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. + 8.31 Mitte nos. Nota multo minus eos sua potestate nocere hominibus, qui nec pecoribus possunt. Nisi quis more porci vixerit, diabolus in eum potestatem non accipit, nisi forte ad probandum.

Mark 5:4quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare:

Mark 9:17qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt. + 9.17 Et dixi discipulis. Latenter culpam obliquat in discipulos, cum sæpe curatio non curantium, sed curandorum impediatur vitio.

Luke 6:18qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. + 6.18 Ut audirent. Si dicamus duos esse sermones, ascendit in montem, et habuit ibi discipulos; et post, descendit et fecit istum ad turbam. Si dicimus unum fuisse, ita intelligendum est, quod ascendit in montem, et post aliquantulum descendit, et ibi fecit sermonem, ubi erat planities.

John 4:46Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. + 4.46 Et erat quidam regulus cujus filius. Iste regulus potest figurare aliquem gentis Judaicæ doctorem, qui tandem post plenam Ecclesiæ gentium conversionem ad quam Dominus a Judæis expulsus per discipulos transmigravit, pro filio, Judaico populo, quem non nisi in fine sæculi fidem accepturum cognoscit, orat, ut de longa perfidiæ infirmitate sanetur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 17:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 17:14Mattheum 17Mattheum 17:16 →