Matthew 17:21
Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum: + 17.21 Filius hominis. Semper lætis miscet tristia, ut cum venerint quasi prævisa minus moleste ferantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Howbeit this kind goeth not out but by prayer and fasting.
In Context
Cross References
1 Kings 17:20Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiam ne viduam apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium ejus?
Matthew 12:45Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ. + 12.45 Septem alios spiritus. Septem vitia, septem virtutibus spiritualibus contraria. Nequiores. Quia non modo habet vitia, sed et bona simulat. Tanto nequiores, quanto callidiores. Septem, quia tot erant gratiæ cum Christo destinatæ. Septem vitia, septem dæmonia septem spiritibus contraria spiritui sapientiæ et intellectus, etc. Sic erit, etc. Quod de una sola re dixit, hoc in hac tota gente fit. Immundus Spiritus a Judæis exivit, quando legem acceperunt. Ambulavit ad gentes, quæ cum postea Domino crederent, non invento loco in eis dixit: Revertar in Judæos vacantes præsidio Dei et angelorum, increpationibus et correptionibus mundatos, ornatos superfluis observationibus. Adduntur septem, quia multo majore numero dæmonum possidentur blasphemantes Jesum quam in Ægypto possessi fuerunt. Contra septem spiritus virtutum est numerus vitiorum.
Acts 13:2Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.
1 Corinthians 7:5Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
Ephesians 6:18per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis: + 6.18 In spiritu. Orat in spiritu, qui munda conscientia et integra fide orat. In carne orat, qui polluta mente iterum peccat, non casu, sed de proposito.