Matthew 18:1
In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas, major est in regno cælorum? + 18.1 Quis putas, etc. Ex æqualitate pretii qua in tributi redditione Domino fuerat comparatus, arbitrati sunt Petrum omnibus apostolis prælatum. In regno cœlorum. Vel regnum Dei, doctrina est Evangelii, cui obedire simpliciter et sine ulla retractatione debemus, sicut puer non contradicit doctoribus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 5:19Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum. + 5.19 Qui ergo solverit, etc. Minima sunt crux Christi et passio, quam qui erubescit minimus est; qui confitetur magnus. Vel Pharisæos notat, qui mandata Dei dimiserunt pro suis traditionibus, quæ nihil valent, dum vel minimum, quod in lege est, prætereunt. Moraliter autem solvit qui non implet, sed tenet sicut infirmis data sunt. Vel qui non intelligit spiritualiter. Solvere, non est agere, quod recte intelligit, vel non intelligere quod non depravat, aut minuere integritatem superadditionis Christi. Minimus vocabitur, etc. In regno cœlorum minimus vocabitur qui erit in eo indignus, in quo nullus minimus sed omnes magni. Qui autem fecerit. Qui non solverit, et sic docet, non minimus, non tamen magnus: sed facit quod docet. Soli enim factores legis justi sunt apud Deum Rom. 2..
Matthew 20:20Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. + 20.20 Tunc accessit ad eum. Audita resurrectione putavit eum illico (immemor secundi adventus) regnaturum, et aviditate feminea præsentia cupit, immemor futurorum.
Mark 9:33At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum major esset. + 9.33 Inter se disputaverunt. BEDA. Hinc exorta videtur disputatio, quia viderant Petrum et Jacobum et Joannem seorsum ductos in montem, et aliquod secretum ibi esse creditum eis, sed et Petro, sicut Matthæus dicit, claves regni cœlorum promissas, et Ecclesiam super petram fidei, a qua ipse nomen acceperit, ædificandam. Putabant ergo vel illos tres cæteris, vel omnibus Petrum esse prælatum.
Mark 10:35Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis. + 10.35 Et accedunt. Audita resurrectione, immemores secundi adventus putant eum more hominum regnare. Matthæus dicit matrem postulasse, sed Marcus dicit ipsos, desiderium eorum volens aperire quorum consilio mater petebat.
Luke 22:24Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major. + 22.24 Facta est, etc. BEDA. Causa contentionis nobis incognita, sed non est incredibile, etc., usque ad quid spiritualis magister jusserit videamus. AMBR. Caveamus ergo impendio, etc., usque ad ut non de prælatione jactantia sit, sed de humilitate contentio.
Philippians 2:3nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, + 2.3 Nihil per contentionem. Nota contentiones fuisse inter eos. Superiores, etc. Vere hoc existimandum, quia potest esse in alio aliquid occultum, quo superior sit, etiam si bonum nostrum, quo videmur superiores esse, non sit occultum.