Zechariah 2:5
Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 3:3multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus. + 3.3 Multi dicunt, etc. AUG. Vel hoc dicit unusquisque qui a vitiis et cupiditatibus impugnatur. Dicunt animæ: Non est salus, etc. Coacervatione vitiorum subrepit desperatio sanitatis, quasi vitiis insultantibus animæ; vel etiam diabolis et angelis ejus, per suggestiones. 1
Psalms 48:3quique terrigenæ et filii hominum, simul in unum dives et pauper. + 48.3 Quique terrigenæ. AUG. Nulli sermonem subtraho, audiat hæres terræ, propter judicium: justus, propter regnum. 1
Isaiah 4:5Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio. + 4.5 Nubem, id est, obumbrationem Spiritus, in prosperis ne eleventur, sicut filiis Isræl nubes in die erat, ignis in nocte. Et fumum, etc. HIER. Unde: Domus impleta est fumo Exod. 13.; et alibi: Qui tangit montes, et fumigant Psal. 103.. Super omnem enim. Plurimi Judæorum, etc., usque ad nos autem ad primum Christi adventum.
Isaiah 26:1[In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda: Urbs fortitudinis nostræ Sion; salvator ponetur in ea murus et antemurale. + 26.1 In die illa, etc. ID. Hoc ad præsentem Ecclesiam potest referri, et ad diem judicii. Nunc Ecclesia canticum novum cantat: Christi nativitatem, passionem, resurrectionem, ascensionem. Vetus namque est antiquum hominem ad inferna descendere; novum, ad cœlum ascendere. Urbs fortitudinis. Vox justorum, et nunc, et in futuro.
Isaiah 60:18Non audietur ultra iniquitas in terra tua; vastitas et contritio in terminis tuis: et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio.
Ezekiel 47:3Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos, et traduxit me per aquam usque ad talos.