Matthew 5:31
Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. + 5.31 Det illi. AUG. Scripsit Moyses in Deuteronomio, quod si uxor non placet viro propter aliquam fœditatem, dimittat eam. Quod Christus exponit, etc., usque ad sicut diligit inimicum, non in hoc quod inimicus et malus, sed quod homo ut secum sit salvus. CHRYSOST. Permisit Moyses dari libellum repudii, ne propter odium funderetur sanguis. Permisit fieri mala, etc., usque ad quia malas hominum voluntates ad plenum prohibere non possumus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
It hath been said, Whosoever shall put away his wife, let him give her a writing of divorcement:
In Context
Cross References
Deuteronomy 24:1Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem: scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua. + 24.1 Si acceperit. RAB. in Deut., tom. 2. Homo uxorem accepit, etc., usque ad tanquam indigna et errore polluta abominabilis permansit; unde: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam, etc. Act. 13. AUG., lib. I de sermone Domini in monte. Multæ erant in lege causæ dimittendi uxores, etc., usque ad ut qui habent uxores, sint quasi non habentes I Cor. 7.. Scribet. Ad duritiam cordis vestri scripsit Moyses præceptum istud, malens scilicet indulgere dissidium, quam committi homicidium.
Matthew 19:3Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? + 19.3 Et accesserunt. Quasi complexione capiatur. Si diceret: Dimittenda est quacunque ex causa, et ducenda alia: pudicitiæ prædicator contra se facit. Si dicit non est dimittenda, contra doctrinam Moysi et Dei facit. Ideo responsum temperat naturalem legem, primamque Dei sententiam secundo opponens, quæ non voluntate Dei, sed peccantium necessitate concessa est.
Mark 10:2Et accedentes pharisæi interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum. + 10.2 Pharisæi interrogabant. Magna distantia inter turbas et Pharisæos. Hæ conveniunt, ut doceantur, et infirmi curentur, sicut Matthæus aperte dicit: Illi ut tentando decipiant. Has enim devotio pietatis: illos adducit stimulus livoris. Si licet viro. BEDA. Cornuto syllogismo tentavit, etc., usque ad sed peccantium necessitate concessa est.